Bonvesinus de Ripa: Vita scolastica

vv. 199-302


Fac, ne sis cupidus, fugias quoque nomen avari,
in quo verus amor nescit habere locum.
non Deus eius amor nec homo, sed bursa repleta,
ac e converso vix amat ullus eum.
non alius Deus est nisi sola pecunia servo,
ardenter petit hanc, orat, honorat, amat.
corporis ac anime proprie neglexit amorem,
hec paradisus ei, gloria, vita, salus.
hanc cumulare studet, hanc est sua cura tenere,
pro nihilo reputat omnia preter eam.
nunquam thesauro tristis saciatur avarus,
potibus hydropicus, ariditate focus.
non habet hunc mundum nec sperat habere futurum,
res mala, spes peior, pessima pena sequens.
hic non mendicos nec amicos noscit egentes,
odit eos, crudus, non miseretur eis.
cum debet, nimis est aliis expendere parcus,
cum quis eum pascit, munere largus erit.
hic propter bursam falsus, periurus, iniquus,
discors, detractor, non caret arte doli,
proditor, ingratus, villanus et absque rubore,
corporis ac animi vim mulieris habet.
non est egregius, sapiens nec dignus honore,
utilis haud mundo, non sibi nonque Deo.
hoc facit, ut capiat bona, si qua parare videtur,
non hominis nomen, demonis immo meret.
hoc vicio multos iam desperasse refertur,
qui proprie demum causa fuere necis.
prodidit hinc Cristum Iudas, se Crassus et ipsum.
ustus aque guttam dives habere nequit.
ut per luxuriam mundum iam perdidit equor,
sic per avariciam destruet ignis eum.
hanc igitur fugias, ut dignus dogmate fias.
hanc fuge, quam bonitas, quam fugit omnis honor.
non cupias aliena, tibi sis salvus ubique,
contentus rebus fac pociare tuis.
non te paupertas hortetur furta, rapinas,
infamis pauper stercore stercus erit.
pauperiem tollit de stercore fama refulgens,
vita sed infamis prorsus ad ima ruit.
sis igitur largus, velut expedit et potes ipse,
sic bonus, egregius sicve facetus eris.
largus solvendo, cum debes, largus emendo
libros et quicquid tu tibi noscis opus,
largus honorando socios propriumque magistrum,
pauperibus largus, largus honore tuo.
qui solidum solvat, nummus bene traditur illi,
denarius nummos tempore mille valet.
largus doctrinam, decus, es de iure meretur,
hunc Deus ac homines, est quia liber, amant.
qui miseret miseris, Dominus miserebitur illi,
dat, dabitur celum, mundus hic eius erit.
dum vixit dives, dare noluit, indiget at nunc,
nec guttam reperit, qui sibi mittat aque.
econtra miserans, quoniam dabat ipse, Thobias
gaudia nunc factus celica dives habet.
quid des, cui, largus, qui, quantum, cur, ubi, quando,
discrete videas, ut sapienter agas,
nam nisi discrete, non largus, prodigus immo.
est leve largiri, sed racione grave.
Hec rursus documenta tibi mea bursa ministrat,
fac pariant fructum lecta legenda bonum.
avertas oculos, ne sint ad inania prompti.
cor vanum capitis lumina vana notant.
stultis non cures intendere vocibus aures,
deliciis numquam sit data lingua nimis.
non manus ad tactus inhonestos prompta feratur,
olfandi ponas naribus ipse modum.
omnes ad celum studeas intendere sensus,
ut digne celi sic repleare bonis.
Cum sociis sapiens non conversabere vanis,
usu vilescit res bona iuncta malis.
infames socios opus est vitare bonorum,
nam quales socios, talis haberis, habes.
si fidos reperis, sapientes, moribus aptos,
hos pro thesauro te penes ipse tene.
et decus et lucrum bona conversacio prestat,
usu plus claret res bona iuncta bonis.
pauperibus large sociis elemosina detur,
ceu potes, ac aliis hic quoque pone modum.
lapsis, turbatis, pravis, dubitantibus, egris
trade manum, mel, fel, consule, profer opem.
iratis, rudibus, provectos, moribus aptos,
cede locum, prosis, consule, sepe proba.
cunctis deservi sociis - est quando necesse -
illis precipue, quos bona fama probat.
fac sic, ut merito socius te diligat omnis.
Fertur, qui servit non racione, perit.
sis inter socios operosus ponere pacem,
si quis stultizat, non tibi risus erit.
accidiam fugito, tristis, piger esse caveto,
sis hilaris, vigilans, promptus ad omne bonum.
Surgens ac intrans lectum crucis exprime signum,
ut stertas, vigiles tucius ipse tibi.
hec subscripta duo Domini reverenter honore
omni, cum surgis, carmina mane feras:
"Te rogo, Criste pie, precibus meritisque Marie,
per loca salva vie, me rege quaque die".
ast omni sero, cum vis dare membra quieti,
tucius ut stertas, quattuor ista canas:
"Criste, Deus vere, sancte Genitricis amore
corporis ac anime sit tibi cura mee.
hostis ab insidiis cunctis hac nocte tuere.
peccavi, fateor, tu miserere mei".


200




205




210




215




220




225




230




235




240




245




250




255




260




265




270




275




280




285




290




295




300

Torna all'inizio