Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 119a


habeant eandem constructionem cum
hoc quod dico penitet . Non tamen hoc facit
significatum speciale, sed modi significandi,
ut dictum est. Unde notandum,
quod diverse partes orationis possunt habere
eadem accidentia vel eosdem modos
significandi accidentales, dummodo illi
modi significandi accidentales non repugnant
modis significandi essentialibus generalibus
illarum partium orationis. Ideo
hoc verbum penitet potest habere istos
duos modos significandi, quia significat
per modum illius quod est alicuius, et per
modum illius quod transit in aliud, cum
isti duo modi significandi non repugnent
modo significandi essentiali generali ipsius
verbi, quod est significare per modum
fluentis ad aliud cum distantia. Sic
simpliciter hoc nomen penitentia potest
habere modum significandi quod est significare
per modum ut ens alicuius, cum
iste modus non repugnat modo significandi
essentiali generali nominis. Et ita
penitet et penitentia habet eodem modo
construuntur, non propter idem significatum,
sed propter eosdem modos significandi.

Torna all'inizio