: Historia ducum Venetorum

72


Post que omnia venerabilis dux, tribus annis et dimidio transactis,
vitam feliciter consumavit, et honorifice sepultus in sancte Sophye
ecclesia requiescit. Vixit annis XIII in ducatu et que voluit in vita sua
nobilissime adimplevit.
[39.] Sed quia de Murcipho mencio facta est, non est pretermittendum,
qualiter Dominus in ipso vindictam fecerit secundum nequitiam quam
fecerat fraudulenter. Fugiente namque ipso, sicut dictum
est, de Constantinopolim a facie Venetorum, perexit ad supra memoratum
Alexium suum socerum quem videns dictus Alexius, nimia ira
motus in ipsum, statim fecit eum capi et ambobus oculis abstractis, a
se turpiter fecit expelli ob hoc quod nepotem suum Alexium, filium
Ysacci fratris sui, occiderat fraudulenter et sibi nequiter abstulerat
imperii principatum.
Post parvum tempus transactum imperator nobilis Balduinus et magnificus
Henricus Dandulo dux Venetorum miserunt suos exquisitores
ad inquirendum eundem Murcyphum sic ceccatum; et, invento
eo, turpiter Constantinopolim conduxerunt et super statuam magnam,
que Thaurus vocabatur, coram omni populo posuerunt et in
ipsum precipitari fecerunt et postmodum ad caudam cameli ligatum
turpiter per totam terram trahi iusserunt; et sic miserabiliter vitam finivit.
[40.] Post mortem inclite recordationis Henrici Danduli, de cuius
maxima probitate supra mentio facta est missa fuit galea de Constantinopoli
et mense Iulii intravit portum Venecie, in qua fuerunt
nuncii portantes rumores, quod dictus Henricus dux mortuus esset.
Igitur Rainerius Dandulus, qui vice patris sui dignitatem regebat,
convocatis sex consiliariis, ex quibus Petrus Çiani, illustris comes
Arbensis, unus existebat, habito consilio aliorum magistratuum, misit,
ut cuncti homines a Capite Argeris usque Gradum convenirent ad
urbem magnam, que vocatur Rivum altum.

Torna all'inizio