Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 203


socium, qui erat in aqua, suo proprio nomine. Qui, cum cognosceret
vocem eius, exiuit ad eum et gauisus est, et cum quereret
ab eo vnde veniret, narrauit sibi omnia que viderat ab hora
qua viderat columbas, et omnia que tractauerat cum mure
postea vsque ad illam horam. Et mirata testudo de intellectu
muris eiusque prudentia et legalitate accessit ad eum et salutauit
eum, querens ab eo quare venit ad illum locum. Dixit
coruus muri: Dic modo verba que mihi promisisti dicere, cum
essemus in alio loco, et responde ad illud quod interrogat te
testudo, socia nostra. Et cepit mus narrare sua facta, dicens:
Fuit principium habitationis mee in tali terra, in
domo cuiusdam viri sancti heremite qui nunquam habuerat
mulierem. Qui cum offerrent sibi homines singulis diebus
panem, vt comederet ad sui sufficientiam, residuum colligens
in canistro, suspendebat in domo. Ego autem me obseruabam,
donec exiret heremita, tuncque saltans ad canistrum, nihil
ibi relinquebam, et comedens quod volebam, dabam residuum
aliis muribus qui erant in domo. Et cum niteretur heremita
suspendere canistrum in tutiori loco, in quo non possem
peruenire, nihil ei proficiebat.
Quadam vero die cum superueniret ei peregrinus
quidam, (qui) comederunt et biberunt simul bene. Et accipiens
heremita totum residuum quod eis remanserat post
comestionem, reposuit in canistro et suspendit illud. Et loquebatur
peregrinus quomodo perambulabat mundum et iuerat
vsque ad extremitates eius, nec reliquerat locum in quo non
fuisset et viderit mirabilia mundi et monstra. Heremita vero,
non attendens verba peregrini, non sinebat trepidare suis
manibus aduersus canistrum, vt me fugaret. Et videns hoc,
peregrinus turbatus est contra heremitam, dicens: Ego narro
tibi verba; tu autem non attendis ea nec tibi sapiunt. Et ait
ei heremita: Nequaquam, domine, ymmo delector multum
in verbis tuis et sapiunt mihi sermones tui; sed hoc facio ad

Torna all'inizio