super conversione peccatoris, gaudium est angelis in excelsie».
In fine sic exordium potest poni: «Si vere scientie cupis
acquirere margaritam, peccatum fugias et consortia malignorum;
nam cuius mens est vitiorum tenebris offuscata, non
potest splendere sapientie luminari». Item nota quod exordium
in tertia persona fit, et in finali sillaba convenire, et
penultima discrepare debet. Exemplum: «Magister Guido ubique
diligitur, quia sue dictamina comprobantur». Ecce qualiter
diligitur in tur desinit, et penultima, hoc est gi breviatur;
et similiter comprobantur in ntur finitur, sed penultima
producitur. Item si in vocalibus distinctiones desinant,
vel in aliis consonantibus terminentur.
LXX.
De arenga et differentia eius et exordii.
Arenga est quedam prefatio que ad benivolentiam captandam
premittitur et ornatum, qua utuntur Lombardi et
ecclesia Romana in suis epistolis et loquelis. In hoc plane concordat
exordium et arenga, quod utrumque debet preponi taliter
et aptari, ut narrationi cohereat et procedere videatur a
causa. Sed in hoc discrepant, quoniam arenga non tantum personam
tertiam sed primam recipit et secundam. Hoc exemplum
videas in decretalibus: «Quanto te novimus in canonico iure
peritum, tanto fraternitatem tuam in Domino commendamus,
quod in dubiis questionum articulis ad apostolicam sedem recurris,
que disponente Domino cunctorum mater est fidelium
et magistra».
LXXI.
Sequitur de proverbio.
Proverbium est oratio sententiam continens ante productam,
vel consuetudinem approbatam. Exemplum: «Mus,
|
|