Fridericus II imperator: Epistolae

Pag 176


vias imperii que etsi nostre sint proprie, tamen omnibus sunt communes, denuo
prohibentes, ita quod patris oculus tunc temporis etiam filium non vidisset nisi quod
navali presidio, amore paterno qui contineri non poterat stimulati, nos Aquilegiam
sub maris dubia sorte contulimus, ut predictum filium nostrum et principes qui ad
nos devote se contulerant videremus. Nec adhuc defuit clementie nostre constantia
quin aggressionis hostilis furore deposito, iterum et causam ipsam committeremus
arbitrio Ecclesie terminandam. Ex eo tamen unde credidimus humanitatis eisdem
exempla protendere, cornua ipsis indevotionis ereximus, referentes ab eis pro debita
fide perfidiam et pro devotione contemptum; nec ulla predictis vexatio tribuit intellectum
quin ob iam dictas offensas in quingentis militibus, licet non nobis qui fueramus
offensi, sed pro Terre Sancte subsidio, iterum condemnati, fidelibus nostris in
partibus Lombardie multas intulerint molestias et iacturas. Ultimo proinde,
cum pro servitiis Ecclesie in partibus Tuscie moraremur, ad persuasionem et consilium primo
venerabilis patris Sabinensis episcopi et aliorum apud nos Sedis Apostolice legatorum,
negotium Lombardorum Ecclesie arbitrio duximus committendum, non iniuste credentes
quod pars altera processum nostrum in eo imbecillitati virium nostrarum [non]
impenderet, sed imperialis mansuetudinis titulis imputaret; quod postmodum ex toto
per contrarium per effectum operis demonstravit. Nam post id iidem excellentie
nostre rebelles, Florentinorum exemplo qui tunc temporis in oculis nostris fere dum
apud Reate essemus, fidelium nostrorum depopulationibus et incendiis non parcebant,
Mutinenses et Veronenses fideles nostros hostiliter sunt aggressi, nobis eisdem
invocantibus lacrymabiliter necessaria et desiderata suffragia nequeuntibus impertiri,
velut circa negotium [Ecclesie] occupatis. Hiis omnibus non contenti, velut in profundum
miseriarum immersi et ad omnis iniquitatis extrema deducti, in ipsius Dei
iniuriam et iuris naturalis offensam, predicto compromisso pendente, per nuntios
usque in Theutoniam destinatos contra nos cum filio nostro coniurationis federa contraxerunt.
Propter quod ad expugnandam tanti facinoris corruptelam obstare principiis
eligentes et favore divino in Theutoniam properantes, divina potentia gressus
nostros abinde magnifice dirigente, nuntiis Lombardorum ipsorum de consilio multorum
principum turpissime mortis iudicio condempnatis, vite [tamen] et libertati
pristine restitutis, ad Sedis Apostolice preces et monita et magistri Hospitalis Sancte
Marie domus Theutonicorum in Ierusalem multam instantiam in solempni colloquio
Maguntino negotium supradictum denuo usque in festum Nativitatis dominice
ad honorem nostrum et imperii commodum arbitrio Ecclesie commisimus terminandum;
data sibi spe nichilominus per magistrum Petrum de Vinea magne curie nostre
iudicem, nuntium et fidelem nostrum, ad terminum ipsum usque in festum tunc
proximum Purificationis beate Virginis prorogandum. Cuius compromissi forma et
die, prout per nostrum predictum nuntium propalam accepimus, per Sedem Apostolicam
acceptatis, et predicto magistro Theutonicorum de mandato nostro et requisitione
pape una cum G. de Arnestein sacri imperii in Italia legato velut ad recipiendum
consummationem negotii procedente, dum per Lombardiam venerabilis …
patriarcha Antiochensis qui de legatione Sedis Apostolice iam a maiori parte Lombardorum
ipsorum pro parte Ecclesie compromissum receperat, pertransiret apud Veronam
existens, compromissione prefata pendente, rectores societatis eiusdem civitatem
Veronensem in oculis ipsius magistri, premissa proinde multa pecunia et occultis aliis

Torna all'inizio