29. LANFR.  Si quis vos in servitutem , id est, carnales 
observantias legis, quae servili timore implori  
faciebat dicens: Si quis hoc, vel illud fecerit, morte  
moriatur. 
30. AMBROS.  Si quis vos in servitutem . Redigebantur  
in servitutem per stultitiam, ut famularentur  
pseudo-apostolis. 
31.  Si quis in faciem . In faciem caeditur in cujus os  
injuria irrogatur. Nunc hos significat qui, eo quod  
essent ex genere Abrahae, obtrectabant eis quod  
essent incircumcisi. Unde sequitur:  Secundum  
 ignobilitatem dico . 
32. AUGUST. (lib. I  De sermone Domini in monte ,  
c. 19, tom. IV).  Si quis in faciem . Quid sit in faciem  
caedi? hoc est contemni et despici. Quod quidem non  
ideo dicit Apostolus ut illos non sustinerent, sed ut  
se magis qui eos sic diligeret ut seipsum pro eis  
vellet impendi. 
33. LANFR.  Si quis in faciem . In faciem caedere est  
praeterita mala ad memoriam revocare. 
34.  Secundum ignobilitatem . Viriliter, inquit, dico  
quasi impotentes (vel intentiores) fuerimus, id est,  
facere; magnificentius enim possem dicere: quasi  
nos potentiores non fuerimus quae faciunt facere. 
35.  A Judaeis quinquies . Quinquies verberatus  
fuit, et in unaquaque percussione corrigia nodata  
quadraginta percussiones sustinuit, una minus, quaque  
vice. Vel quadragena vocatur ipsum flagellum  
quadraginta corrigiis confectum, cum quo quinquies  
se dicit percussum, corrigia omni vice retenta; sic  
enim lex misericorditer fieri praecipiebat. 
36. AMBROS.  Nocte et die . Hoc factum est, cum  
missus esset Romam, quia appellasset Caesarem, sic 
  |  
  |