Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 205

libro VI


si dicam: 'Rogo dominationem vestram quatinus michi pecuniam transmittatis, quia Bononie sunt omnia solito cariora et illam totam quam mecum detuli pecuniam iam expendi'.
42. (1) REGULE SECUNDUM STILUM GALLICUM.
(2) Cursum vero compositionis docent Gallici observandum per dactilos et spondeos nec secundum correptionem vel productionem considerant istos pedes sed secundum numerum sillabarum et habitudinem dictionum.
(3) Omnis enim monosillaba dictio sive sit brevis sive longa dimidium spondeum constituit, ut 'pax' et 'quis'. (4) Item omnis bissillaba dictio est spondeus, ut 'pater' et 'mater'. (5) Item omnis trissillaba dictio facit dactilum si penultima gravis fuerit vel correpta, quantacumque fuerit prima, ut 'dominus'. (6) Quod si fuerit plurium sillabarum correpta penultima tres posteriores constituunt dactilum sed precedentes secuntur regulam spondeorum, ut 'munificentia'. (7) Omnis vero trissillaba dictio cuius penultima sit acuta spondeus et dimidius hic vocatur, ut 'magestas' et 'amare'. (8) Item omnis dictio caret dactilo si eius penultima sit acuta, ut 'edocuere' (9) nec stricte hic accentus accipitur sed est accentus hic quedam modulatio vocis per elevationem vel depressionem super penultimam sillabam facta, iudicio aurium comprobante.

Torna all'inizio