ipsorum. Quid enim prodest alicui bene forte in principiis agere que
demum terminari contingunt fine sinistro? Laudabilius ergo est ab
illis iniciis abstinere que euentus dubios in se habent et que magis
ad infelicia quam felicia se declinant. Illud enim felix potest dici
principium cuius exitus felix fuit. Hec enim uerba, discrete rex, hic
ideo in dicendi audacia iam prorupti vt ultionis auiditas non eripiat
inconsulte spiritum voti uestri in eo cuius finis est dubius an succedat
prospere uel aduerse. Nostis enim, pater karissime, totam
Africam et Europam hodie Grecis esse subiectam, quanta Greci
multitudine militum sint suffulti, quanta sint strenuitate pugnaces,
quantis sint pleni diuiciis, et quante potestatis uigeant
di[c]tione. Non est equalis hodie potentia Asye potentatui tot
virorum, cum, etsi in Asya multi uigeant homines, non tamen sunt
impugnandi exercicio nimium bellicosi. Certum ergo magis apud
nos potest esse quam dubium, si arma contra potentiores nobis in
discusso consilio ingeramus, vix aut nunquam nos posse finem attingere
peroptatum. Statum ergo nostrarum, qui hodie tanta quiete
molitur, tanta felicitate refulget, ad quid uexationibus grauibus appetimus
perturbare et de iocunditatis requie uenire ad victimas
nostrarum miserabiliter personarum? Sane non est Exiona tam
caro precio redimenda pro qua forte (quod absit!) de melioribus
nobis et forte de omnibus est comutatio facienda. Conniuentibus
igitur occulis non est incongruum Exione dissimulare fortunam, que
iam tot annis suis est aptata dispendiis et quam mors in breui potest
ab aura uiuaci diuellere, ut nobis omnibus sit parata causa quietis.
Nec uestra, care pater, credat oppinio me ista bellorum timore aut
cordis pusillanimitate proferre sed dubito fortune sinistros euentus
et ne tui sceptri dignitas sub insidiosis casibus fortune uacillet. A
quibus, dum licet, liceat abstinere, nam licita est et salubris dissuasionis
ratio inicia dissuadere que placeant, antequam, infelicibus
mediis subsequtis, eorum exitus dampnis et doloribus continuari
cogantur. "
Tacuit ergo post hec uerba discretus et strenuus Hector. Sed
Paris, qui uerba Hectoris diligenter audiuit, statim se errigens stans
hec uerba profudit: "Audi, rex, karissime pater, de fine prospero
|
|