Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 334


Ergo oportet quod ad appetitum intellectivae partis pertineat, non inquantum est
electivus eorum quae sunt ad finem, sed inquantum se habet ad ipsum ultimum
finem; et hoc est voluntatis; unde proprium subiectum caritatis est voluntas.
Quidam autem dicunt, caritatem in concupiscibili esse; quod esse non potest:
quia concupiscibilis pars appetitus sensitivae est partis. Et si dicatur concupiscibilis
humana, hoc non habet nisi per participationem rationis; nisi forte
ipsam voluntatem aequivoce irascibilem et concupiscibilem vocare vellent.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod pars rationalis per essentiam non dicitur solum
ipsa ratio, sed etiam appetitus rationi annexus, scilicet voluntas; unde Philosophus
dicit in 3 de Anima, quod voluntas in ratione est. Et ideo caritas non est
virtus moralis, quia non est circa passiones, quae sunt in appetitu sensitivo, qui est
rationalis per participationem: neque est virtus intellectualis; non enim est in
ratione per essentiam quantum ad vires apprehensivas; sed est virtus theologica.
Ad secundum dicendum, quod peccatum mortale non semper dicitur esse in
ratione sicut in subiecto, cum quandoque sit in irascibili, quandoque in concupiscibili;
sed est semper in ratione sicut in dirigente, et in voluntate, seu libero
arbitrio, sicut imperante et dirigente actum eius: et sic etiam caritas habet
rationem quasi dirigentem in suo actu, vel magis intellectum.
Ad tertium dicendum, quod prudentia principalis est in virtutibus moralibus,
inquantum est directiva omnium; et ideo ad rationem pertinet: sed caritas est
principalis per modum imperantis et coniungentis fini et informantis; quod pertinet
ad voluntatem.
Ad quartum dicendum, quod nec appetitus sensitivus, nec liberum arbitrium,
proprie loquendo, est subiectum caritatis; sed voluntas, quae quamvis habeat
se quodammodo ut causa ad omnes actus humanos, non tamen eodem modo se
habet ad omnes. Quosdam enim actus ipsa elicit, inquantum est quaedam specialis
potentia, sicut velle; quosdam vero imperat, ut est universalis motor
virium animae. Unde virtutes perficientes ad actus quod voluntas tantum imperat,
non sunt in voluntate sicut in subiecto, sed in illis potentiis quae illos actus
eliciunt; sed virtutes perficientes ad actus quos voluntas elicit, sunt in voluntate
quasi in subiecto: et sic non est eadem ratio de omnibus. Diligere autem est
actus a voluntate elicitus, cum importet quietationem voluntatis, et transformationem
quamdam in rem amatam; et ideo caritas, quae ad hunc actum perficit,
est in voluntate sicut in subiecto.
Ad quintum dicendum, quod virtutes, ut supra dictum est, dist. 23, quaest. 1,
art. 1, sunt nobis necessariae ad hoc quod potentiae naturales determinentur
ad bonum; unde in illis in quibus potentiae naturales sunt ex sui natura ad
bonum determinatae, non requiruntur aliae virtutes. Voluntas autem habet
bonum, quod est finis, pro obiecto; unde quantum in se est, naturaliter est
determinata ad bonum; quod est finis humanae naturae proportionatus: et ideo
in voluntate respectu finis ultimi, philosophi nullam virtutem posuerunt. Tamen

Torna all'inizio