clamor[e] populi, partim mala voluntate atque virtute, et quia ecclesię, iniuriam non valens
sustinere, in claustrum veniens cum populo, post maximam altercationem hoc inter canonicos
et custodes diffinitum est, ut per cottidianos dies unam coppam de vino et unum panem
canonici custodi illi darent ad fenestram coquinę, dominicis et festivis diebus ad tertiam
cum eis pranderet. Revertente tempore messis et vindemię, custodes supradicti vicario
suo, quod soliti erant dare de vino et grano, aut non dabant, vel si eorum aliquis dabat,
alius non dabat, vel si forte dabant, cum maxima inportunitate prebebant. Quando autem
non accipiebat, nec campanas sonabat nec, quę erant in ęcclesia facienda, faciebat. Talia
passa est ęcclesia, usque dum ad canonicos devenerat, et cętera alia mala, que Deo iuvante
dicentur ob memoriam.
3. Superius diximus, quia custodes illi filios generaverunt; nunc dicendum est, qui
fuerint, et quomodo ecclesiam inter se diviserint. Fuit quidam presbiter Petrus, qui
a loco de Nuce vocabatur, qui plures filios habuit, sicut alii custodes; sed nolumus dicere
nisi de illis, qui ęcclesiam habuerunt. De Petro presbitero geniti sunt presbiter Salomon
et Andreas clericus. Qui presbiter Salomon habuit quartam partem ex quattuor supradictis
partibus, quam diviserunt inter se filii sui et nepotes. De Salomone illo geniti
sunt Leo laicus et Sizo clericus. De Leone genitus est Bonicus. Bonicus in senectute
sua factus est canonicus, partem suam ipsis canonicis concessit. Ex Sigizone genitus
est Ungarinus laicus. De Ungarino geniti sunt Teuzo clericus et Raginerius et Salomon
laici; qui simul partes suas dederunt canonicis pro uno modiore de terra in Agaze
in concambio, quod dedit Paganus, filius Suppi de Montercle, pro anima filii sui Guiberti.
Andreas clericus, frater Salomonis presbiteri, habuit aliam quartam partem, quam
diviserunt filii eius et nepotes. De Andrea geniti sunt Blancus clericus et Mannulus
laicus. De Blanco geniti sunt Ucellittus et Guidolus laici. Ucelliltus iudicavit medietatem
suę partis canonicis pro anima sua et accepit decem solidos pro altera medietate. Widolus
accepit viginti solidos pro sua parte. De Mannulo geniti sunt Briccus et Pincus. De
Bricco geniti sunt Widolus clericus et Bertus et Mincius. Widolus accepit pretium
quattuor sol(idorum) pro sua parte. Bertus et Mincius vendiderunt partem suam Picucio
medico. Moriente Picucio medico iudicavit canonicis XX solidos. Post mortem eius filius
eius Helias non habens unde daret, dedit suam partem ecclesię. De Pineo geniti sunt Iafus
et Guidolus laici et Bonattus clericus Iafus pro parte sua acepit quattuor solidos a
canonicis. Partem Guidonis et Bonatti presbiteri habuerunt pro anima ipsius Bonatti presbiteri.
|
|