ex diligenti consideratione suorum agibilium esse dociles,
et industres. Ex hoc autem apparere potest, quanto
odiendi sunt adulatores, omnia aliorum facta commendantes.
Cum enim nobiles non reprehenduntur, sed ab
adulatoribus etiam eorum mala facta commendantur,
disponuntur, ut seipsos ignorent, et sequantur voluptarem,
non rationem. Maxime ergo nubiles fiunt dociles
et industres, si timentes reprehensibilia facere, diligenter
considerent quid agendum. Quarto nobiles contingit esse
politicos, et affabiles. Nam quia ut plurimum in curiis
nobilium consuevit esse magna societas, convenit
eos esse politicos et sociales, quia ut plurimum in societate
vixerunt. Sicut enim rustici, quia quasi solitarii vivunt,
fiunt rudes et sylvestres: sic nobiles econtrario vita
sociali viventes, fiunt sociales et affabiles. Hos autem
mores, qui possunt esse boni et laudabiles, quomodo habere
oporteat reges, et principes, in antehabitis sufficienter
est dictum. Diximus enim supra cum de virtute
tractavimus, quomodo decet reges, et principes esse
magnanimos, quomodo magnificos, quomodo prudentes
et dociles, et quomodo affabiles et sociales. Viso qui
mores nobilium sunt laudabiles: videre restat qui mores
sunt vituperabiles. Narrat autem Philosophus 2. Rhetoricorum
duos mores vituperabiles, quos dicit competere
ipsius nobilibus. Primus est, quia nobiles sunt nimis
honoris appetitivi. Secundus, sunt progenitorum despectores.
Naturale est enim, quod quilibet vult accumulare
ad id quod habet. Ideo qui incipiunt ditari, volunt
fieri ditiores: et qui sunt honorabiles, volunt esse honorabiliores.
Nobiles ergo, quia ex suo genere videntur
esse honorabiles, ideo volunt accumulare ad id quod habent,
et volunt fieri honorabiliores. ideo sunt nimis honoris
appetitivi. Secundo sunt elati et desperatores progenitorum:
ut plurimum enim nobiles, maiores se reputant,
quam patres suos. quod ideo contingit, quia semper
|
|