Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

151


Scriptum est in libro Tobie: "Consilium semper a sapiente
perquire". et contra in Ecclesiastico legitur: "Cum
fatuis non habeas consilium, non enim poterunt diligere nisi ea
que sibi placent". debent igitur consiliarij esse discreti
et maturi; non enim debent esse pueri nec decrepiti nec iuvenes,
sed maturi et senes. et ratio est quia, sicut dicit
sanctus Ysidorus, sanguis calidus est causa scientie acute.
sanguis minus calidus est causa scientie parve. sanguis frigidus
est causa insipientie. sanguis vero temperatus est causa scientie
mature. pueri igitur nundum sapiunt, quia nundum
in eis sanguis incaluit. decrepiti desipiunt, quia sanguis in
eis iam friguit. iuvenes accute cognoscunt, quia sanguis
in eis incalescit. antiqui mature cognoscunt, quia eorum sanguis
nec est calidus nec frigidus, sed temperatus. consiliarij igitur
non debent esse pueri, quia pueri nondum habent scientiam
nec possunt bene diiudicare, nec discernere, nec que agenda
sunt cognoscere vel videre. nec debent esse decrepiti, quia illi

Torna all'inizio