Guido Faba: Epistole

378


XXXVII.
(Potestas Bononie procuratorem constituit
ad negotia que commune habet in curia Romana).

Universis ad quorum audientiam littere iste pervenerint,
G. potestas Bononie et consilium civitatis eiusdem salutem et
prosperitatem. Adnotatione presenti vestre pateat probitati,
quod harum latorem B. pro nobis ac nostro communi in curia
domini pape procuratorem constituimus specialem ad litteras
impetrandas et iudices eligendos et ad contradicendum adversariis,
si qui forsitan apparerent, promittendo quicquid in iis
fecerit inviolabiliter observare. Ad cuius rei notitiam et
evidentiam pleniorem, has litteras fecimus nostri sigilli impressione
muniri.
XXXVIII.
(Amicus amico suorum civium cum Faventinis federatorum
victoriam nuntiat).

Dilectionis vestre probitas firmiter apprehendat, nos de
talibus inimicis nostris qui Faventiam destruere venerant
nobis sociali federe copulatam, noviter obtinuisse plenam victoriam,
Chisti potentia favorante; ita quod de captis M tenemus,
inter quos est vir magnificus dominus G. comes egregius
palatinus; de mortuis autem et suffocatis in aqua numerus
non habetur. Unde gaudete et exultate nobiscum, quoniam
extincti sunt rebelles et ceteri de provincia contra nos
evaginare gladios de cetero non presument.
XXXIX.
(Amicus respondet gratulans de victoria lata).
Benedictus dominus Deus noster qui facit mirabilia magna
solus, cuius potentia et virtute de inimicis vestris habuistis

Torna all'inizio