Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 610


4. Praeterea, nihil est creatum in Christo nisi humana natura. Sed haec est
falsa: «Christus, secundum quod homo est humana natura». Ergo et haec:
«Christus secundum quod homo, est creatura».
5. Praeterea, ista se compatiuntur, ut Christus sit homo, et sit Deus. Ergo quod
non compatitur secum hoc quod est esse Deum, non potest praedicari de
Christo secundum quod homo, sicut hoc quod est carere Divinitate. Sed esse
creaturam non compatitur secum hoc quod est esse Deum. Ergo Christus non
est creatura, secundum quod homo.
SED CONTRA, omne quod non est aeternum, est creatum. Sed Christus, secundum
quod homo, non est aeternus, sicut nec Deus. Ergo secundum quod homo, est
creatura.
Praeterea, omne quod factum est, creatum est. Sed Christus secundum quod
homo, est factus. Ergo est creatus secundum quod homo.
Praeterea, omnis conditio alicuius naturae potest praedicari de aliquo secundum
nomen significans naturam illam. Sed homo significat naturam humanam,
cuius conditio est quod sit creatura. Ergo Christus potest dici creatura secundum
quod homo.
Solutio
Respondeo dicendum, quod humana natura se habet ad compositam personam
Christi sicut pars; quamvis proprie pars dici non possit, nec proprie persona
composita, ut supra, dist. 6, qu. 2, art. 3, dictum est. Pars autem aliquando
habet aliquam dispositionem quae nata est convenire toti; aliquando vero
aliam quae non est nata convenire toti: sicut albedo quae inest capillis, potest
etiam toti convenire: crispitudo autem ita convenit capillis quod nullo modo
toti, vel alicui alteri parti. Ergo secundum dispositiones illas quae insunt tantum
parti, denominatur totum simpliciter et proprie per dispositionem partis,
nullo addito; sicut homo dicitur Crispus; sed quantum ad illas dispositiones
quae natae sunt parti et toti convenire, non denominatur totum a parte simpliciter,
sed addita parte, ut cum dicitur homo albus secundum capillos; nec proprie,
sed figurative per sinecdochen.
Unde patet quod cum creatio naturae et personae nata sit convenire, sicut et
esse; utrique aliquo modo convenit: non tamen potest dici de Christo, quod sit
creatura, quia humana natura creata est, nisi fiat additio, ut si dicatur:
«Secundum hominem», vel «secundum quod homo»; et tunc etiam tropica est et
figurativa, ut dicit Magister, sicut et haec: «aethiops est albus secundum dentem».

Torna all'inizio