Warmundus Eporediensis episcopus: Ordo missae

814


Cum vero ornatum fu<erit altare ante>quam accipiat oblationes
presbyterorum et diaconorum dum cantabitur offertorium abluendo manus
suas dicat hanc orationem

ORATIO
Largire sensibus nostris omnipotens pater ut sicut exterius abluuntur
inquinamenta manuum sic a te mu<ndentur> pollutiones mentium
et crescat in nobis <augmentum> sanctarum <virtutum>.
Lavatis <autem> manibus <ad altare ascendat> et cum humilitate
dicat hanc orationem

Ante oculos tuos domine reus conscientiae testis assisto. rogare
non audeo quod impetrare non mereor. Tu enim scis domine
omnia quae aguntur in nobis. erubescimus confiteri quod per nos
non timemus ammittere. verbis tibi tantum obsequimur corde <mentimur>.
Et quod velle nos dicimus. nolle nostris actib<us approba>mus.
Parce <domine confitentibus> tibi ignosce peccavimus. miserere te
rogamus <et> quia in sacramentis tuis meus sensus infirmus
est. Praesta domine ut qui ex nobis duri cordis verba non suscipis
per temetipsum nobis veniam largiaris. Per.
Antequam sacramenta incipiantur
Facturus memoriam salutaris hos<tiae toti>us mun<di> cum illius
dig<nitate et meam> intueor foeditatem conscientia torqueor
peccatorum. Verum quia tu deus multum misericors es imploro ut
digneris mihi dare spiritum contribulatum quod tibi gratum sacrificium
revelasti. ut eo purificatus vitali hostiae pias manus <ammoveam>
quae omnia peccata aboleat. et ea deinceps <in perpe>tuum
vi<tandi cautelam infundat. omnibus pro quibus tibi offertur>
presentis et futurae salutis commertia largiatur. Per.
ALIA
Ignosce domine quod dum rogare compellor dum per inmunda labia
nomen sanctum tuum adsummo. et inmundorum actuum secre<ta>
confiteor. non <habeo apud te> verba <sine crimine>. Tu enim <conscientiae
meae> vulne<ra nosti. Tu cogita>tionum <mearum occulta
discernis. et inmunditias meas> tu solus cognoscis. Miserere
mihi domine. miserere mihi. ignosce mysterii tui secreta tractanti.
nec indignum misericordiae tuae iudices quem pro aliis rogare permittis.
et in quo testimonium boni operis non ignoscis. officium saltim
dispensationis creditae non recuses <salvator> mundi qui cum pa<tre
et spiritu sancto vi>vis et re<gnas in saecula saeculorum. Amen>.
CONFESSIO
<Multi>tudinem criminum et enormitatem scelerum meorum
domine expavescens ac de tua pietate et omnia confidens tibi
creatori et redemptori meo qui puram et lacrimabilem confessionem

Torna all'inizio