Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 214


renuentes ac, si facerent, maximum dedecus et obprobrium
sibi fore putantes; timentes etiam sententiam et preceptum
archiepiscopi, sive iustum sive iniustum foret; revolventes
etiam ac dicentes inter eos, quod, si hoc facerent et papa
Paschalis atque imperator quoquo tempore adhuc victores
existerent, quod ipsi in perpetuum et sine ulla spe recuperationis
damnarentur ac de omni ipsorurn virtute penitus
eicerentur; si vero hoc facere supersederint, quia tunc papa
Alexander in his partibus quasi victor extiterat et Mediolanensis
archiepiscopus … tum propter ipsum
papam Alexandrum, tum etiam propter civitates Longobardie
fere omnes insimul coniuratas, quoniam sciebant, quod, si a
Laude expellerentur, in Longobardiam nullum ulterius
habitaculum aut locum, in quo se reducere valerent, habere
possent. Dubiis angustiis utrinque diu et satis hinc inde
revolutis, tandem cum nullam misericordiam, nisi hoc agerent,
in iam dicto archiepiscopo invenire per se nec per alios multos
ab eis admissos invenire potuerunt, licet hoc cum magno dolore
egissent, tamen, quia turpiter vivere dedecus est ac male mori
deterius est, magis bene vivere et in patria ac domibus eorum

1



5




10




15




20
Torna all'inizio