ipsius civitatis, in nostrae Majestatis praesentia
proponatur, se super eisdem gravaminibus a
praedicto mandato tuo, ad nostram audientiam
appellasse: devotioni tuae praecipiendo mandamus:
quatenus, si praemissis veritas suffragatur,
processum totum coram te habitum de
praedictis, sub tui impressione sigilli, nostrae
Curiae debeas destinare: eidem Thomae nihilominus
mandaturus, ut alium processum
quaestionis ejusdem, coram ipso habitum, si
apud te non fuerit, per eum videlicet ad tuam
audientiam destinatum, similiter certo praefixo
termino, ad nostram Curiam destinare procuret:
utrique parti per te ipsum certo praefixo
termino, quo sub peremptorio, se nostrae Curiae
repraesentent, in causa eadem processori,
prout postulat ordo juris. Volumus etiam, ut
de die citationis et termino praefigendo, tuis
literis Curiam nostram debeas edocere: et quod
appellatione pendente, contra ipsam communitatem
nullam facias vel fieri permittas quomodolibet
novitatem: cum appellatione pendente
nihil debeat innovari.
Cap. XLVII.
Mandat cuidam ut doceat quid expediat de liberatione
quorundam.
Petrus et Johannes de N. fideles nostri ad
nostram praesentiam venientes, nobis humiliter
supplicarunt: ut cum ipsorum filii,
de Cels. nostrae mandato carcere teneantur,
et Excel. nostrae offerant alios eorum filios,
pro obsidibus se daturos promittentibus
|
|