in parte sinistra, iuxta portam Guidaniam, cuius parietes mosibo
depinxit. Qui etiam sepultus est ad Beatum Petrum iuxta altare
oratorii, quod ipse construxit, sub die .XV. kalendas novembris;
ante quod oratorium est etiam sudarium Christi, quod vocatur
Veronica.
Sisinnius papa I. Hic fuit constans animo, et curam agens pro
clero et habitatoribus huius civitatis.
Constantinus papa I. Hic vir valde mitis fuit, ut in Pontificali
habetur; cuius temporibus in urbe Roma fames magna facta
est per annos tres, sed postea per misericordiam Dei tanta fertilitatis
ubertas secuta est, ut sterilitatis inopiam oblivioni mandaret.
Gregorius papa II. Hic sanctissimus praesul in divina Scriptura
valde eruditus fuit, facundus loquela, et constans animo. Sepultus
apud Beatum Petrum apostolum. .II. idus februarii, in porticu pontificum.
\*
Gregorius papa III. Hic requiescit in illo loco, ubi domnus papa
Eugenius III requiescit.
Zacharias papa. Hic in patriarchio, scilicet sub Sancto Laurentio
de palatio Lateranensi, beati Georgii martyris caput repperit in
capsa reconditum. Sepultus apud Beatum Petrum in porticu
pontificum.
Stephanus papa II. Hic sanctissimus praesul in sua propria
domo construxit a fundamentis monasterium in honorem sancti
Stephani papae et martyris atque pontificis, nec non et beati Silvestri
|
|