Ricoldus de Monte Crucis : Epistole ad ecclesiam triumphantem

Pag 294


sanguis eorum, sanctus et crudeliter a Sarracenis effusus ita efficaciter
clamaret ad Deum, ut Sarraceni cito de tota provincia delerentur. Nos
semper tamen de malo in peius et de peyori usque ad hec tempora
in pessimum procedentes tota Terra Sancta et tota Syria ignominiose
et vituperabiliter privati sumus. Vos autem fratres nolite desistere,
donec nostrum negotium Dei gratia et vestro studio ad finem certum
perducatur! Quidquid autem inde feceritis, michi per vestras litteras
vel certum nuncium, quanto citius significare velitis. Hoc etiam rogo,
quod michi secreto significetis, si Domina nostra leta facie recepit
petitionem nostram; credo enim, eam graviter fuisse offensam istis
temporibus a multis christianis peccatis. Sed quia regina est misericordie,
facile placabilis est; et quia mater est, pia est etiam filiis
malis. Ut autem de intimo cordis mei vobis referam aliquid in secreto,
quod tamen teneatur vobis, tam multum miror, quod nondum
facta est placatio. Etsi nullus cogisset eam, nisi ego peccator cum
tanta fiducia rogavi eam. Verumtamen, ut dixi hoc ultimum teneatur
vobis, et nolite dicere sibi. Timeo enim vehementer ipsam, ne aut
pro pusillanimitate mee fidei aut pro nimia confidentia michi peccatori
similiter indignetur. Gaudete in Domino semper et dum gaudetis
recordamini de tribulationibus miserorum! Data in oriente.
 
 
V.
 
Divina responsio ad omnia predicta per doctrinam beati Gregorii pape.
 
Et factum est post hec omnia, quod die tertia cum essem nimis
anxius de expectatione responsionis et mirarer plurimum, quia non
respondebant michi neque per nuncium, neque per scripturam, neque
per sompium apertum, quod ego intelligerem, mala semper michi
videbantur crescere, cepi admirari amplius solito et timere pro impatientia,
cepi aliquantulum pusillanimis esse ad scribendum eis epistolam,
maxime cum nescirem, quibus aliis scriberem vel que alia ac
dixi, ne forte sim ab eis taliter elongatus per meam impatientiam
aut per aliam causam, quod non inveniatur nuncius, qui velit portare
vel representare literas tante impatientie in curia regis eterni.
Set certe nullo modo despero, nullo modo credo posse pati repulsam
in illa curia, ubi parati sunt michi tot presidia, ubi filius ante patrem,
ubi mater ante filium. Machometus autem, contra quem Dei et celestis
curie patrocinium postulo, patri et filio et matri et toti celesti
curie michi manifeste videtur esse contrarius. Et ideo non deicior,
sed firmiter credo, quod responsionem practicam mihi mittent et non
theoricam solum. Et hanc, scilicet practicam responsionem facti non

Torna all'inizio