Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 77


astrorum decussis igniculis explosi flammantes conspiciuntur
glouelli. Cum eleuatis igitur rotis scriptoris ut eleuetur sensus,
cauendum est modis omnibus ne torpescat, et cum depositis considerandum
est ut deponatur, ne aut excellentia uili aut humilia
inmoderato sint calamo exaranda. Hoc ideo, quoniam tam gloriosius
ueneranda dominicae dulcedinis mirabilia uerba uili expositionis
tuae stili contemplantur disserta mucrone. Aliquando, inquis,
ea quae ad solam dei diuinitatem, non ad humanitatem eius
pertinere certum est, referuntur ad eandem humanitatem, sicut est
illud in euangelio Iohannis: Nemo ascendit in caelum nisi qui
descendit de caelo, filius hominis qui est in caelo.
Et addedisti: 'Cum
liquidae pateat non filium hominis discendisse de caelo neque
fuisse ibi, priusquam nasceretur in terra'. Cum refelli humano
posse non sit inualidum stilo, cur ipsius ueritatis inuiolabilia refragari
uerba conaris? Cuius te iactanter inflat superbiae tyfus, quatenus
dei filio uerbis obsistere non pertimescas pestiferis? Ipse dixit:
Nemo ascendit in caelum nisi qui discendit de caelo. Et quasi
interrogantibus se quis discendisset responderet, filius hominis
qui est in caelo,
ipse et discendisse de caelo filium hominis et esse tunc
in caelo, cum loquaeretur in terra, et ascendere ubi erat prius testis
est. Tu uero his clarissimis dictis animo obsistens sacrilego, nec
descendisse eum nec esse tunc in caelo nec ascendere mentitus es
ubi erat prius, hoc est in caelo. Ac per hoc fingere uideris tropica
locutione hoc dominicum uenerandumque promulgatum fuisse
oraculum, sicuti est mores sacri eloquii congruis certisque in locis
partem pro toto uel certe totum pro parte significare. Sed quoniam .
huic generi locutionis, cui linguae debitum inofficioso iure seruire
coegisti, incapabilis nimirum sensus ignorantiae egestate laborantis
- eiusdem contigit te modum rationabilius nescire locutionis, et
idcirco ibi hanc inhormiter locutionis regulam introduxisse te –
nullus patet aditus defensionis, ubi ei introducendi locus conceditur
ullus. Bipertita siquidem huius tropica distinguitur, sicut supra
docuimus, trito sermone qualitas locutionis, cum pro toto homine
pars aliqua ponitur, hoc est sola caro, sicut est illud: Videbit omnis

Torna all'inizio