Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1040


3. Praeterea, minimum inconveniens est Deo impossibile. Sed inconveniens est
peccatum dimittere sine debita satisfactione, ut dictum est. Cum igitur debita
satisfactio non potuerit esse nisi per modum istum, videtur quod alius modus
possibilis non fuit.
4. Praeterea, fidei non potest subesse falsum. Sed antiqui patres crediderunt
Christum passurum. Ergo non potuit aliter esse.
SED CONTRA, Gregorius, 20 lib. Moral.: «Qui fecit nos de nihilo, revocare
etiam sine morte et passione sua nos potuit».
Praeterea, Luc. 1, 37: «Non erit impossibile apud Deum omne verbum». Ergo
quocumque alio modo potuisset nos liberare.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod alius modus fuisset convenientior. Si enim Christus
mortem subiisset naturalem, nihilominus genus humanum redemptum fuisset:
quia mortem solvisset quam non debebat. Sed hoc fuisset sine peccato alicuius.
Ergo videtur quod hic fuisset modus convenientior: quia unumquodque tanto
est convenientius, quanto ad ipsum pauciora inconvenientia sequuntur.
2. Praeterea, diabolus nos omnino iniuste invaserat, nec aliquod ius in nobis
habebat. Sed nihil est convenientius quam quod vis vi repellatur. Ergo convenientissimus
modus fuisset ut per potentiam nos eriperet a potestate diaboli,
non redimendo.
3. Praeterea, ipse venerat a Daemonis potestate hominem liberare, non autem a
potestate hominis. Ergo convenientius fuisset quod a Daemone passus fuisset,
quam ab homine.
4. Praeterea, Christus ad hoc venit ut homines ad se traheret. Sed plures eum
sequerentur, si per viam deliciarum incessisset, quam quod per viam passionis
de hoc mundo exivit. Ergo videtur quod ille fuisset convenientior modus.
SED CONTRA, super illud Psalm. 21: «Et non ad insipientiam mihi», dicit Glossa:
«Nullus convenientior modus nostrae redemptionis fuit, quam quod homo, qui
per superbiam ceciderat, per humilitatem resurgeret».
Praeterea, optimi est optima adducere. Si igitur Deus est optimus, modum optimum
nostrae liberationis elegit.

Torna all'inizio