: De more medicorum

vv. 261-344


Sunt medici multi qui nil sitiunt nisi nummos,
Illos preponunt omnibus atque Deo.
Non honor est cure nec crimen nec timor ullus:
Decipiunt omnes ambitione lucri.
Certe non medicus, sed fallax est inimicus
Egri qui curam non habet, ymmo sui.
Non curat morbum, sed curat tollere censum;
Ipse ferox adimit que valet inde sibi.
Dum durat morbus, decrescit copia census;
Duplex supplicium quilibet eger habet.
Visitat et curat nummis mediantibus egrum;
Letatur medicus atque libenter adit.
Si nummi desunt, perit omnis sollicitudo;
Sollicitum nummus quemlibet esse facit.
Sollicitat pigros, studiosos reddit inertes,
Infirmos sanat, debilibus dat opem.
Causidicis adimit nummus tribuitque loquelam,
Auditum surdis restituitque viris.
Mutos voce loqui magna facit atque loquaces
Interdum mutos reddere sepe solet.
Claudis dat gressum, velocibus eripit illum,
Letificat pueros exhilaratque senes.
Bella movet nummus, eadem sedare videtur,
Qui sunt discordes unanimesque facit.
Regibus et ducibus generaliter omnibus ipse
Imperat atque preest et dominatur eis.
Si careat nummis, sapiens quasi nullus habetur
Et fatuus sapiens dives habetur homo.
Formosus turpis et fortis debilis atque
Nobilis est humilis, si sibi census abest.
Nummus amicitias iungit, dat nummus honores:
Vix sine denariis ullus habetur honor.
Nummus honorari cunctos facit atque timeri:
Dives honoratur, vilis habetur inops.
Rex regum nummus dominus manet et dominantum;
Omnes inclinant et famulantur ei.
Qualis Virgilius vel si sit qualis Homerus,
Si non sit locuples nullus habetur homo.
Destruit, edificat nummus, facit omnia que vult:
Ius et iustitiam cum ratione necat.
Nobilitat vilem: si sit de stercore natus,
Dummodo sit dives, summus habetur homo.
Indignus dignus, iniustus iustus habetur,
Insipiens sapiens, impius atque pius.
Sontes absolvit, insontes obligat, atque
Liberat es nocuos innocuosque premit.
Excepto nummo non est deus alter in orbe
Qui mirabilia signaque multa facit.
Psallere presbiteros nummus facit; omnia fiunt
Huius avaritia: psallere nummus amat.
Attamen ipsa ruunt que nummus congregat ipse:
Stare diu nequeunt que male parta vides.
Pontificum nummus delirat ab ordine iuris
Prelatusque facit quilibet illud idem.
Huius avaritia fit rusticus ille sacerdos
Qui nescit legere, sed bene scit fodere.
Qui fit prelatus, nescit proponere verbum,
Sic homines nescit pascere: sciret oves!
Huius avaritia reges comitesque barones
Subiectos reprimunt iustitiamque necant.
Huius avaritia iudex discedit a lege,
Iustitiam perimit, fas facit esse nefas.
Huius avaritia testis deponit inique,
Falsa refert mendax, vera tacendo necat.
Huius avaritia periuria furta rapine
Necnon procedunt altera multa mala.
Huius avaritia nonnulli mortificantur;
Demonium colitur deseriturque Deus.
Huius avaritia delirat religiosus:
Dum coacervat opes, est sua lesa fides.
Huius avaritia lusor blasfemat et eius
Invocat auxilium qui mala semper ait.
Huius avaritia mercator trans mare currit;
Et manet incesta que fuit ante bona.
Huius avaritia vir fato coniugis instat,
Filius atque patris: res scelerosa satis.
Huius avaritia medicus non curat egentem,
Illum qui tantum tradere lucra valet.
Nomen ab effectu trahitur: si littera detur,
Extortquet medicus more rapitque lupi.
Dives habet medicos, si vult expendere, multos;
Eger inops nullum prorsus habere valet.
Non consanguineos nec gratis curat amicos:
Nil nisi denarios diligit ipse rapax.





265




270




275




280




285




290




295




300




305




310




315




320




325




330




335




340



Torna all'inizio