Bonifacius Veronensis: Eulistea

Pag 47


Es fecisse potens! Sed que coniunctio Divum
Tanti caussa mali, toto dampnata sit orbe,
Ac exclusa hominum sectis, et legibus evi.
Que signi faties, et que tam tristis imago
Conscendens oriente fuit cedisse et osi,
Excelso numeroque suo, nos omnia dingne
Hec passi fuimus. Vates predixerat hocce
Naufragium bellis, et nos revocaverat istis
Molitibus; populisque liquet: predixit et acta
Civibus obsessis, Marsis qui venerat horis
Phylosophus diro confractu et marte fugatus;
Sicut ab auditu multorum accepimus illud.
Quidne hoc video? Non est mala brachia proles,
Succursus prestare tua, neque Tibridis ale.
Inmensumque chaos inter nos extat et ipsos;
Non dum cessit aque luxus, neque turbinis extus:
Plenius sed respice a nobis qualia rupe
Opposita fiunt ecgressa Tupinica singna
In vires aquile Germanas, que baiulat alis
Exiles aquilas. Hinc pungna, et maxima plaga
Exagitur campo. Cesserunt Cesaris ale,
Fulgineeque aties; et leti singna Tuderni
Arva tenent hodie. Nostre gaudete caterve.
Nos licet afflicti pluviis, nostrique sodales,
Simus, ipse ibi Tonans nobis solamina misit.
Post adversa solent succedere prospera multis.
Cum Deus ipse dabit, aliquid faciemus et ipsi.
Si quis agit, si quid aliquo fecisse videtur,
Et si quid nostri sotii fecere, putetis
Vos secum fecisse illud. Neque destitit illis
Succursus nostri: set nemo resistere fatis,
Atque Deo potuit. Fecistis quanta dederunt
Fata, ac ipse Deus; cum sit Deus omnia solus.
Sufficit ut fatiat homo que sua fata requirunt:
Nil ultra licuit quam sors parat omnibus una.

Torna all'inizio