Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 286


QUAESTIO 2
Circa secundum principale quaeritur de conversione bonorum Angelorum, et
quaeruntur duo: 1. Utrum fuerit eis aliqua gratia apposita ad conversionem;
2. Utrum per illam gratiam suam beatitudinem meruerint.
ARTICULUS 1
Utrum Angeli indiguerint gratia
ad hoc quod converterentur in Deum.
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod non indiguerint appositione alicuius gratiae, ut converterentur
ad Deum. Ad libertatem enim liberi arbitrii pertinet ut ad utrumque flecti possit,
et praecipue in bonum. Sed Angelis in statu creationis fuit liberum arbitrium
nullo peccato debilitatum. Ergo non indigebant gratia ad hoc ut in
bonum converterentur.
2. Praeterea, ut supra, dist. 4, in lit. ex verbis Augustini habitum est, Deus non
distinxit inter Angelos ante eorum conversionem et aversionem. Sed illis qui
sunt aversi non fuit apposita gratia, ut in littera dicitur. Ergo nec illis qui fuerunt
conversi, ante conversionem.
3. Praeterea, ex hoc quod Angeli conversi sunt, a Deo gratia repleti sunt; ita
quod conversio ad gratiam est praeparatio. Si ergo conversio non potest esse
nisi per gratiam aliquam praecedentem, nec iterum illa gratia sine praeparatione
aliqua (alias omnibus daretur), videtur quod per hunc modum sit procedere
in infinitum: quod et intellectus et natura respuit. Ergo est status in primo,
quod scilicet ad conversionem non oportuit dari gratiam quae ad conversionem
praepararet.
4. Praeterea, idem habitus est qui cooperatur habenti, bonum opus eius reddens,
et qui operatur in eo, bonum ipsum faciens. Sed Angelus non indiguit gratia
operante, ut in littera dicitur. Ergo nec cooperante gratia ad opus
conversionis.
SED CONTRA, proficere ad meritum vitae nullus sine gratia potest. Sed per conversionem
Angeli ad vitam profecerunt. Ergo ad eam gratia indiguerunt.

Torna all'inizio