Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 363


non est tanta amicitia, si essent eis possessiones communes.
Tertia via sumitur ex remotione inordinationis et confusionis.
nam secundum Philosophum 2. Politicorum,
sic accideret tunc, si cives non haberent possessiones proprias,
sicut accidit, cum aliquid committitur pluribus ministris:
cum enim hoc fit, quilibet ministrorum retrahitur,
ne faciat quod mandatur, sperans alium implere quod
iubetur propter quod oportet rem illam vel non produci
ad effectum, vel confuse et inordinate fieri. ut ergo tollatur
confusio et inordinatio circa expedientia civitati, utile
est cives gaudere possessionibus propriis, ut magis solicite,
et magis ordinate, et absque litigio, campi et terrae
et alia fructifera excolantur.
Quomodo est utendum exterioribus rebus: et
quis modus vivendi sit licitus.
Cap. VII.

Philosophus primo Politicorum ostendit, quod ex alio
et alio usu exteriorum rerum, consurgit alia et alia
vita, sive alius et aliud modus vivendi. Sicut enim videmus
in animalibus et bestiis, quod non omnes utuntur
eisdem rebus, nec omnes habent eundem modum vivendi;
sic in hominibus habet esse. Nam aliqua animalia
vivunt ex herbis, aliqua ex domibus vel fructibus, aliqua
vero ex raptu. Diversi sunt etiam modi vivendi animalium:
nam aliqua vivunt (ut ait Philosophus) dispersa,
aliqua gregalia idest sociata. quaelibet enim sic vivunt,
ut expedit ad sufficientiam vitae; ut melius sibi possint cibum
et nutrimentum quaerere. Homines etiam diversimode utuntur
exterioribus rebus, et non eodem modo vivendi
vivunt. Distinguint enim Phlosophus primo Politicorum
quatuor vitas simplices, vel quatuor modos vivendi,
ex quibus conbinatis resultant alii modi vivendi,

Torna all'inizio