Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 55


namque dictum est, quod sine illius intellectu, ad quod dictum
est, proferri non potest; nam dicendo patrem etiam filium et dicendo
fratrem alium fratrem vel sororem intelligo; quod si intereat, interimit
una illud, quod <ab eo> intelligitur.
Ad aliquid aliter se habentia. Sunt item alia nomina ad aliquid aliter
se habentia, ut dexter, sinister. Ad aliquid aliter se habens dictum
est, quod, quamvis habeat aliquid contrarium et quasi semper adhaerens,
tamen non ipso nomine significat etiam illud. Neque enim ex illo
nominationem accepit. Nam quamvis intereat, non interimit secum illud,
quod ei adhaerere intelligi<tur>, ut dies, nox.
De interrogativis. Aliud quoque est interrogativum, ut quis.
Aliud demonstrativum vel relativum ut qui, aliud collectivum ut
populus, dividuum ut alter, factici[li]um ut tintinnabulum, locale ut
propinquus, temporale ut mensis, absolutum ut Deus.
Item alia sunt omonima, quae sub una appellatione plura significant,
ut nepos, quod filium filii et luxuriosum figurat.
Alia sinonima vel polionima, quorum in diversis nominibus una
significatio, sicut terra, umus et tellus.
De generibus
Cuius generis? Masculini. Quare? Quia praeponitur ei in declinatione
articulare pronomen hic.
Quaestio. Genus quid est? Exploratio sexus quae fit per vocem carentem
genere; nam illa vox non est genus, sed id quod per eam intelligitur.
Genus unde dicitur? A generando sive a ge Greco, id est a terra,
qua procreantur cuncta.
Genera nominum quot sunt? Septem: masculinum, cui praeponitur
hic; femininum, cui haec; neutrum, cui hoc; commune, cui hic et

Torna all'inizio