appetitus iste! quantas tribulationes infert hominibus! plus
et multum plus sit maledictus apotecarius ille qui eam sic
docuit! Iam et sic duxit me mea magna concupiscencia incidere
in laqueum, a quo nullum habeo refugium nec
euasionem, nisi per argumenta et sollicitudinem. Iustus
quippe est sermo eius qui dixit: Quicunque fuerit contentus
de eo quod datum est ei et non querit vltra, securus permanebit
et illesus; viri autem concupiscentie et quibus non
sufficit quod datum est eis, consumunt dies suos in malum,
in tristicia et in timore persistunt. Nunc ergo mihi oportunus
est intellectus, egeo consilio quo valeam euadere a
laqueo quem incidi. Et dixit symeus testudini: Hoc quod
queris a me, quare non dixisti mihi dum eramus in littore?
Iuissem vtique ad domum meam et accepissem cor, et portassem
illud mecum ac ipsum vxori tue tradidissem. Tribus
enim, vt dicunt sapientes, non debet petitio denegari: heremite
scilicet propter meritum quod a Deo expectatur, et regi
propter potentiam, et mulieribus quia sunt vita hominis
et eius subsidium. Dixit ei testudo: Et vbi est cor tuum?
Cui respondit symeus: In domo mea reliqui illud. Cui dixit
testudo: Quare hoc fecisti? Et ait symeus: Quoniam est nostre
consuetudinis vt, quando a domo recedimus ad occupandum
aliquem sociorum nostrorum, ipsum cor in domo
relinquimus, quoniam est odiosum et vindicatiuum, nec
nobiscum ferimus vt non valeamus odire amicos nostros.
Et sic amouemus corda nostra, et nostra viscera mundificamus
ab omni odio a sociis nostris. Nunc autem, si vis, redeamus
et capiamus illud et tradam tibi. Et cum audiret testudo
hoc verbum, gauisa est ualde, et ait ad eum: Maximum
bonum mihi facis.
Et rediit cum eo festinanter, donec ad littus maris peruenirent.
Et festinans symeus saltauit de dorso testudinis ad
arborem et, relicta testudine in terra, stabat symeus in arbore.
|
|