IX.
Quomodo debeat salutari aliquis delegatus.
Item si iudex fuerit delegatus, quia vice super commisso
negotio fungitur delegantis, sicut delegans scriberet, ita personam
suam in salutatione ordinet delegatus, ut patebit ex
salutationibus infrascriptis.
X.
In quo casu propria nomina in salutatione ponantur.
Item ut sciatur quis cui vel preponi debeat vel postponi
et quomodo quilibet se debeant salutare, nota, ut subsequentia
melius apprehendas, quod nomen recipientis in salutatione poni
debet in dativo casu, et nomen mittentis in nominativo casu, cum
dictioni buset adiectivis utrique persone convenientibus. Exemplum
«Amico dilecto B., G. salutem cum plenitudine
gaudiorum».
XI.
Specialis doctrina omnium salutationum.
Ne igitur obscurus fiam cum brevis esse laboro, quod
in genere posui, nube clarificata, sub specie demonstretur,
ita quod maiores cum minoribus et iuniores cum senioribus
in quolibet ordine peritiam habeant salutandi.
XII.
De filio ad parentes.
«Reverendis parentibus A. et B. pre cunctis mortalibus
metuendis, honorandis, diligendis, G. eorum devotissimus filius
|
|