ARTICULUS 3
Utrum omnibus hominibus deputentur Angeli ad custodiam.
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod non omnibus hominibus deputentur Angeli ad custodiam.
Custodia enim Angelorum valet hominibus ad evitandum pericula, et ad
instruendam ignorantiam. Sed Adam in primo statu ab utroque liber fuit. Ergo
Angelum custodem non habuit.
2. Praeterea, gratia confirmata in quibusdam hominibus hoc efficit ut mortaliter
peccare non possint, ut patet in sanctificatis in utero. Sed contra impedimentum
salutis per peccatum principaliter ordinata est custodia Angelorum.
Ergo videtur quod tales ea non indigeant.
3. Praeterea, ante nativitatem ex utero sacramenta salutis puero conferri non
possunt. Sed hoc est quod Angelus custos in homine promovere intendit, scilicet
salutem. Ergo puerperio animato ante nativitatem Angelorum custodia non
debetur.
4. Praeterea, custodia Angelorum est per hoc quod homines illuminando
instruunt. Sed pueri ante perfectam aetatem non sunt capaces doctrinae. Ergo
videtur quod careant Angelorum custodia.
5. Praeterea, 2 Thessal. 1, dicitur, quod omnis actus antichristi erit secundum
operationem Satanae. Sed custodia Angelorum ordinatur contra tentationes
malignorum spirituum. Ergo videtur quod frustra ab Angelo custodietur.
6. Sed contra, videtur quod etiam Christus Angelum custodem habuit. Primo
per hoc quod dicit Dionysius quod subdebatur paternis
dispositionibus mediantibus Angelis. Sed, ut dictum est, per custodiam executio
divinae dispositionis fit de hominibus per Angelos. Ergo videtur quod Christus
Angelum custodem habuit.
7. Praeterea, Lucae 22, 43, dicitur, quod «apparuit Angelus Domini, confortans
eum». Ergo videtur, cum confortare sit unus actus custodiae, quod Angelum
custodem habuit.
Solutio
Respondeo dicendum, quod, sicut in 1 libro, dictum est, providentia
proprie est ad conferendum ea quae promovent in finem, et removendum
ea quae impediunt. Ultimum autem in his adiutoriis est id quod coniungit
fini, quod a solo Deo est: et ideo ea quae ab Angelis custodibus per divinam
providentiam circa singulares personas exequuntur, sunt quaedam praeparationes
|
|