Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 125

Tomus II


culmini nostro grata servitia praestiterunt,
ob eorum devotionem sinceram, a Majestate
nostra velimus ad praesens praemium reportare:
ut de obsequiis gaudeant tam exhibitis,
et ad praestanda majora magis de cantero
animentur: fidelitati tuae praecipiendo mandamus,
quatenus de collecta ecclesiarum jurisdictionis
tuae, juxta mandatum nostrum celeriter
colligenda, eisdem fidelibus nostris, pro
parte culminis nostri, mille libras R. Ravennati
debeas exhibere: de his, quae eis dederis,
ad cautelam apodissam idoneam recepturus.
Cap. CVI.
Cuidam Communitati, ut restituant equos eis,
qui eos perdiderant in servitiis Imperatoris.
Suplicavit Excellentiae nostrae B. de N. fidelis
noster, quod cum ipse aestate proxima
praeterita, in Lombardiam cum aliis
militibus a nobis missus fuerit, sicut dicit: et
eo ibidem cum duobus equis, pro eisdem nostris
servitiis existente, unus equus ipsius morte
naturali perierit, alter fuerit morbosus effectus:
per vos qui misistis eundem restitutionem
ei fieri, tam mortui quam morbosi, juxta
statum vestrum, et ut justum est, de nostra
gratia mandaremus. Verum cum servitia nostra
damnosa sibi esse non debeant, fidelitati
vestrae praecipiendo mandamus: quatenus, si
vobis ita esse constiterit, et quod sine culpa et
negligentia sua damnum pertulerit, praefato B.
fideli nostro, restitutionem equorum ipsorum,
secundum statutum vestrum, et ut justum est,

Torna all'inizio