Boncompagnus de Signa: Cedrus

Pag 172


Nos autem ad sententiam procedere non valemus,
nisi quosdam testes habeamus quos I et A in districtu vestro
asserunt conmorari.
Quare magnitudinem vestram rogamus, ut illos quos vobis
lator presencium nominabit conpellatis testimonium perhibere
veritati, et ipsorum dicta per manum scribi publicam
faciatis, nobis roborata vestri sigilli munimine destinantes.
Littere quibus postulantur testes pro utraque parte.
Inter I et A quedam causa vertitur, que non potest absque
vestro patrocinio terminari, quoniam utraque pars testes
habere non valet qui morantur infra vestrum districtum.
Quare vestram altitudinem deprecamur, ut illos conpellatis
perhibere testimonium veritati.
Littere contra illos qui excusaciones inveniunt ut
non iurent.
Mortalium astucia cavillosa invenire nititur semitas falsitatis,
ut sub velamine sanctinoie occultare valeat veritatem.
Ecce quidam se votum asserunt emississe quod iurare
non debeant nisi violencia inferatur. unde tales non possumus
inducere ad iuraudum ut testimonium perhibeant veritati.
Ideoque vestram altitudinem exoramus, quatinus eos
pena peccuniaria constringatis quod iurare testificari et
veritatem dicere non postponant.
Notula de inpedimentis et simulacionibus testium.
Illi autem qui rogantur bene scient occasiones et excusaciones
plurimas invenire si noluerint vel non potuerint
postulata effectui mancipare.
Item illi qui testificari deberent, aliquando dimittunt
pro amore, aliquando pro timore, aliquando pro precio.
unde fingunt, se votum emississe, vel infirmari, vel ire
peregre. aut se tam diu absentant quousque tempus labatur.
Preterea si defuerit hic aliquid oratori, recurrat ad
quartum librum et legat titulum de testibus, in quo
plenius de consimili materia pertractatur.
7. Titel de mercatoribus.
De mercatore qui rogat socios quod de Alexandria
revertantur.
Non sine causa dolemus plurimum et miramur, et
omnes consanguinei et amici nostri non sine ammiracione
turbantur, quod tam longo tempore in Alexandria permansistis,
et nobis non curastis de vestro statu aliquid intimare.

Torna all'inizio