: Chronicon Novaliciense

Pag 122

II


usque in odiernum permanent diem. Ipse vero residebat in castrum
Viennensem, in quo aliquantas petras de eadem re iussit
conscribi.
XIX. Erant autem sub eodem monasterio eo tempore multa
monasteria, scilicet in Frantia et in Burgundia, sive in Italia, seu
in Gallia, necnon et per diversas provintias, sicut et in Roma
duo monasteria atque in Golismo alia duo. Cum vero persecutio
Paganorum facta fuisset in predicto Novalicio, tunc illi monachi,
qui erant de Frantia, ad propriam repedaverunt arvam, manentes
deinceps per cellulas, que ante fuerant sub eius ditione
con<s>titutę. Similiter namque alii atque alii fecerunt, deferentes
libros ex illo antiquissimo loco atque membranas. Tertia
autem destructione facta, permansit locus ille, sacer ac Deo dicatus,
* * annis absque habitatione alicuius hominis. Sicque
factum est, ut cum illi de Frantia fuerant sive de diversis locis,
sicut supra diximus, qui ob metum Paganorum exinde fugissent,
ut amplius non repedarent Novalicio, neque illi ex Novaliciensi
suos ultra agnoscere potuerunt fratres, cum omnes monachi infra
supradictorum annorum solitudinis illius defuncti fuerint.
XX. Narrabo ętiam adhuc miracula, quę de tanto bene condecet
fari loco. Erat preterea nostri temporis in familia predicti
coenobii bubulcus quidam ortus ex viculo quodam, Viennensi
urbe proximo, nomine Gislardus, qui amplius XL annorum fertur
in ipso servisse loco. Hic cum quadam die summo surrexisset
crepusculo, ut boves eiceret in pratum, quod est ante ipsum
sacrum monasterium, ad pascendum, continuo se, ubi pervenit
in quodam loco, conculcans, obdormivit. Qui cum post somni
quietem surrexisset, omnem comam capitis hac barbam in eodem
loco ubi obdormivit mox cęcidit, ut surrexit. Erat enim valde
capillatus, ut asserunt, qui eum ante viderunt hac barbam habens
prolixam. Mecum enim per triennium habitans, sepissime
loquele eius et aspectus omnino ubertim fruitus sum. Alio namque

Torna all'inizio