Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 204

Liber III


lepore expositio ad id de quo loquimur, accomodata, ut apologus, simile, exemplum, comparatio, res gesta, quae aliqua de causa ridicula iocosaque sit. Iocus autem et risus excitatur multis modis: ex ambiguo, quum aliud dicimus et aliud dicere videmur vel aliud intellegi volumus, ut si quis de servo furace dicat, hic est cui nihil domi occlusum obsignatumque sit: quod etiam fideli servo convenit. Ex imagine, quum eius rei de qua loquimur, imaginem a re quadam inopinata et dissimili ducimus, ut si quem pessime canentem asino rudenti aut si praepinguem hominem dolio comparemus. Ex errore, quum vel ipsi nos errasse fingimus, ut si avarum, qui se venisse dicat, interrogemus. Quanti? Quasi venalem existimaverimus vel alios in errorem ducimus, quale est illud Martialis in Codrum: quam plurimum credere, non quia pecuniosus esset, sed quia caecus amaret, affirmabat. Sed ex his rebus iocus potissimum existit, quae praeter spem atque opinionem vel dicuntu vel accidunt. Cuius generis infinitae pene species reperiuntur. Imitatio est, quum alterius sermonem, mores naturamque effingimus. Ea dicendo atque agendo magis quam scribendo utimur. Licet tamen scribendo quoque apud familiarissimos quorundam sermones, qui nobis ridiculi videantur, effingere. Mores vero et naturam aliquorum

Torna all'inizio