Populea et fessus pastor recubabat in umbra,
Cingebatque sopor homines fulvosque leones,
Et lapidum solito sat iure silentia montes
Stringebant, pelagique gravis cessaverat ira:
Extemplo iuvenem prospexi corpore pulchro,
De cuius niveae florebant barbula guttae,
Respectu placitum, sensu, pietate, loquella,
Ingenio cunctos superantem nomine summo.
Hac me subridens voluit palpare sagitta:
‘Iam nova ventifero surgunt miracula mundo,
Quae penitus priscis fuerant abscondita saeclis.
E quibus est unum, quod, te dicente poeta,
In nostris visum subito pandatur ocellis:
Dat genitor genito quod se non sentit habere,
Nec quemquam in genitore potes cognoscere, lector,
Quod praebuit firmo nascente pectore proli.
Verborum sapiens, animo scrutare secretum,
Ut possit dictis media resonare caterva.
Quod si conspicua fuerit nec luce repertum,
Poplite curvato nunc disce, docente magistro’.
Mens mea mox torpens proprias restrinxit habenas,
Audituque pavens mansit stupefacta misella.
Non potuere mei quod parvi forte lacerti,
Tu poteris magna fulgens in monte lucerna.
Sit tibi, libripotens, solvendi maxima cura,
Fortia qui dudum potuisti solvere vincla.
Dentibus egregium tu desine rodere fratrem,
Iratus regis qui numquam cernitur aula.
Summa salus homini est, si non percusserit ausu
Conservum inlicito domini sub lege manentem.
Iam nivei dentes mentis serventur in horto
Atque oculis vestris monstretur dactilus unus.
Tange supercilium, poteris cognoscere verbum,
Caelorum regnum devoto pectore servat,
Et ternis virgis pinnae scribatur imago.
Omnipotens Karolum felicia sceptra regentem,
Qui caelum astriferum terram pontumque creavit,
Litora spumiferi pelagi qui terminat undis,
Angelicum castis quem laudat vocibus agmen,
Aeterna miseros qui flamma perdit in ignis,
|
|