pactiones et obligationes [nobiscum] fecerunt, et plurimis sacramentis 
nos firmaverunt, nostrique homines devenerunt, et fidelitatem iuraverunt, 
obsidesque dederunt. interea dum in eis magis quam in nullo alio nostro fideli 
confideremus, fraudulenter ad vicecomites nostros venerunt, inimicos nostros 
prędam nostram capturos  esse dixerunt, et ut nostri, cum aliquid audirent, cum 
pręda ad eos fugerent, securitatem dederunt. tunc ipsi malitia pleni fraudeque 
detenti, per diversa loca predones venire fecerunt, omnesque nostri cum 
omni pręda ad eos confugerunt. postquam vero in sua virtute prędam habuerunt, 
et homines tenuerunt et ultra .C. libras inde acquisierunt. insuper 
Sanctę Marię castrum Carbo cum sua fortitudine intravit, et filiam cuiusdam 
nostri boni hominis per vim rapuit suoque militi in uxorem tribuit, nec ante 
eius pater recipere potuit, quam bonum equum et aliud, quantum ipse Carbo 
voluit, pro ea dedit. alii etiam nostro bono homini nomine Zaccio unoquoque 
anno prędam auferebant, quam ęstimamus valuisse plus quam .C. libras. 
hęc et alia plura nobis fecerunt, quę omnia nulla lingua enarrare vel manus 
scribere valet. de tantis et tam nefariis et scelestissimis hominibus Ecclesiam 
Dei variis et diversis malis persequentibus, ut fideles Christiani deprecamur Ecclesię 
Dei sic persecutę condoleatis,et qui iustitiam a divino numine concessam 
geritis, suppliciter oramus, ut quod leges pręcipiunt, pleniter nobis exhibeatis. 
In nomine domini Dei salvatoris nostri Ihesu Christi. Guarnerius Dei 
gratia dux et marchio. notum fieri volumus omnibus in Christo pie viventibus 
tam futuris quam pręsentibus, qualiter Mainardus quondam filius Gualkerii 
bona Sanctę Marię in Marchia sita, Farfensi ecclesię omni iure pertinentia, 
invadere, molestare, diripere, quoad vixit, sacrilega pręsumptione non destitit. 
simili etiam tyrannide  eiusdem venenati patris venenatus filius Adelbertus 
contra idem cenobium omnimodis impugnare, destruere conatus est. post 
hunc quippe Adelbertum, sceleratissimi eius filii Morico et Carbo quęcumque 
patri ipsorum vel avo de bonis prędictę ecclesię indestructa remanserant temerario 
ausu et irrefragabili furore pręcipitare, demoliri ac penitus confundere 
non cessaverunt. a qua sacrilega factione divina potentia vel imperatorum 
sive apostolicorum concessa prędicto cęnobio pręcepta seu privilegia mentes 
reproborum nullatenus revocaverant. sed dum tantis, ut iam diximus, pravitatibus 
prędictam ecclesiam intolerabiliter distraherent, et eiusdem innocentes 
famulos gravissimis calumniis lascesserent, abbates una cum cęnobitis crebras 
et miserandas principibus ac rectoribus super his fecerunt querimonias. sed, 
ut supra docuimus, nec divino timori nec principum iussioni obtemperantes, 
a nefario opere cessavere. postremo, nostri regiminis tempore, abbas Beraldus, 
virtutibus et nobilitate vir clarissimus, zelo iustitię et ultionis divinę
  |  
  |