commendavit me in manu papę in sua fide, ut si animam suam
diligeret, michi restitueret. quod strenue postmodum complevit
ipse venerabilissimus papa. interea triginta diebus fecimus indutias
nec super ipsa venimus castella, quia finem facere cum
eis volebam libentissime. ipsi autem subdola fraude prius promiserunt,
et postmodum respuentes, etiam terribiles minas nobis
intulerunt, quia ausi fuimus super eos imperatori reclamare. Timore
autem perculsi, uti inermes monachi, fecimus tandem venire
super eos prędictum seniorem. illis denique qui erant intus,
per viginti dięs et eo amplius arefactis prę nimia aquę siccitate
ablatę, quadam die inundatio pluvię erupit ex omnibus partibus
ipsius castelli, ita ut rivuli essent turbidi. tunc ceperunt vascula
et pannos extra mansiones ordinare, ut aquis replerentur; sed
tantum non pluit infra ipsum castellum, ut aliquod minimum vas
impleri posset. hoc illi videntes pavidi, Dei cognoscentes virtutem,
sequenti die in manibus domni papę etiam ipse Crescentius
et omnes se tradiderunt et castellum ei reddiderunt. Statimque
domnus papa Sanctę Marię et michi restituit cum omnibus
qui intus erant, et redit Romam. post aliquantos autem dies
venit iterum Sabinis prope Tribucum, in quo prędictus Iohannes
adhuc sedebat, cum iudicibus tantum et paucis hominibus, et
mandavit ei familiariter, ut aut ipsum castellum quod iniuste tenebat
Sanctę Marię redderet sicut imperator pręceperat, aut mecum
staret ad legem. et si eius pręsentiam timeret, usque ad
carbonariam ipsius castelli exiens in sua virtute staret, et ibi cum
iudicibus et paucis aliis inter nos fieret lex: quoniam nolebat ei
absque iuditio tollere. sed hoc ille omnino rennuit. triduo
autem ibi stetimus, et cottidie illi nuntios misit, sed nullo modo
legem facere voluit. deinde per iuditium ipsorum iudicum reinvestivit
me de ipso castello ac fecit breve testatum, et reversus
est Romam. completo vero anno rediit illuc, et reacquisivit
illud castellum ac reddidit Sanctę Marię, sicut domino Deo placuit
|
|