Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 2010


Basilicum, qui Yonie iunctus Ycareo finem facit. Quod a
Caria, addita Y, denominatum puto.
YCAREUM mare aliud a superiori nullis cogitur litoribus,
quin imo inter Sardum mare et Syculum esse dicunt, sic a casu
Ycari cum Dedalo patri fugientis dictum. Hoc alii volunt inter
Creticum et Syculum esse.
ILLYRICUM mare pars est Adriatici, esto et Adriaticum totum
etiam vocetur Illyricum, nam Illyrium a quo denominatum est
perseverat usque Tergestum. De hoc supra, ubi de Adriatico,
dictum est.
YNDICUM mare permaximum est, et satis patet unde denominatum.
Creditur quidem tantum progredi ut .LX. dierum
noctiumque tensis velis assidue navigationi sufficiat. Incipit
autem sub vulturno vel quasi ab eo promontorio apud quod
Sericum terminatur, et ab inde ad Gangis hostium usque Palibrotos
habet populos. Ex adverso autem hostii Gangis insulam
esse dicunt cui nomen Argyre, argenteum solum habentem.
Preterea et Taprobane ingens insula hoc in mari est dives et a
pluribus possessa populis, et hinc prope sunt ea hostia que Solis
appellantur, adeo habitationi adversa ut ingressos circunfusi
aeris estus confestim exanimet. Equidem non forsan absurdum
Paradisi deliciarum ibidem ingressum fore. Inde dicunt quod
a Iolide usque Cudum recta sint litora et in orientem spectantia,
eaque incoli a timidis effeminatisque populis, verum marinis
opibus affatim ditibus. Post hos promontorium Tamum esse
dicunt, at eius in conspectu insulam Chrysem nuncupatam,
adeo auri abundantem ut habere dicatur aureum pavimentum;
a Tamo vero, a quo flecti tellus incipit in meridiem, usque ad
Rubri maris hostium desertam omnino a fervoribus asserunt
regionem. Sed alii aliter. Nam ab hostio Gangis in Rubrum
mare venientibus compertum aiunt primo per litus Aboridonem
regionem et Nicedosiorum civitatem et Barbari fluminis
hostia et Morites populos quos penes Alexander Macedo condidit
civitatem et Macrosios incolas introduxit. Post hos vero
asperam atque sterilem inveniri regionem dicunt, palmas tamen
alentem et homines omnino incultos et mapalia concis tegentes
piscium et intonsis unguibus ac piscium aut beluarum

Torna all'inizio