AD EUMDEM. VIIIa
Uide: cum nudius tercius ad te scripsi;
nescio qua dementia factum est, ut uerbum
saltem unum inepte prolatum epystole insererem.
Illud scilicet, quod scribi debuit perfluxi,
quia perflui, scriptum est. Puto duabus maxime
de causis euenisse, ut uidelicet tibi cuius
semper recordatione, uel uerius contemplatione
assidua usque delector, denuo scriberem.
Secunda ne tu amoris importuna uehementia
qua circa me angeris, uel falsa credulitate fallaris,
sed me totum uideas, totum noscas, et
sublato aliquantille non dico intelligentie, sed
apparentie clamide, pauperem et mendicum
etiam primitiue scientie non ignores. Dignum
etenim ualde est, ut quem totum habes, totum
agnoscas. Sic equidem cupio, ut apud te potius
|
|