Gentilis de Cingulo: Quaestiones supra Prisciano Minori

Quaestio 11


Utrum omnis modus significandi
accipiatur a proprietatibus rerum

Consequenter quaeritur utrum omnis modus significandi accipiatur
a proprietatibus rerum.
Et arguitur quod non:
1.quod idem non accipitur a se ipso; sed modus significandi
et proprietas rei sive modus essendi idem sunt; ergo etc.
2.Item, modi essendi non considerantur a grammatico; ergo
modi significandi non accipiuntur a modis essendi. Consequentia
declaratur, quia modi significandi non accipiuntur ab eo quod
non consideratur a grammatico.
3.Iterum, 'nihil' non est ens, et tamen habet modos significandi;
et si non est ens non habet modos essendi.
4.Item, 'Deus' habet modos significandi, et tamen non habet
aliquas proprietates a quibus possint accipi modi significandi.
5. Iterum, 'motus' significatur per modum habitus et quietis,
et est ens in fluxu.
6. Iterum, 'albedo' secundum suam essentiam dependet ad
subiectum, et tamen significatur ut non dependens ad subiectum.
Ergo per omnia ista videtur quod modi significandi non accipiantur
a proprietatibus rerum.
In contrarium arguitur: si modi significandi non acciperentur
a modis essendi sive a proprietatibus rerum, tunc grammatica
esset de figmentis et non de entibus; consequens est falsum; ergo
et antecedens. Falsitas consequentis manifesta est, eo quod de
figmentis et non de entibus non potest esse scientia. Consequentia
declaratur. Nam si modi significandi non acciperentur a rerum
proprietatibus, tunc non habent fundamentum in rebus et per
consequens essent figmenta.
Ad istam quaestionem dicendum quod modi significandi accepti
sunt a modis essendi, et hoc de omni modo significandi intelligendum
est. Et hoc probatur, quia nihil ens in potentia passiva
de se vadit ad actum, sed oportet quod fiat in actu ab aliquo
ente actu quod sit extra ipsum *** . Maior propositio declaratur. Nam
videmus quod lignum est in potentia passiva ad formam archae
et oportet quod deducatur <ad> actum per aliquod existens actu,
ut per ipsum archifactorem; et hoc vult Philosophus II De anima
et IX Metaphysicae ?. Minor autem propositio probata est
a Philosopho III De anima. Nam dicitur ibi quod intellectus est
nihil ante intelligibilia et antequam informetur specie intelligibili,
sed possibilis natus est; et ideo apparet quod ipse intellectus de
se non vadit ad actum, sed oportet quod deducatur de potentia
ad actum per aliquod accidens existens actu quod sit extra ipsum.
Tale autem est res aut modus rei. Sed non est res illa, quae facit
intellectum in actu, cum intelligit modum significandi, quia res
ipsa causat in intellectu speciem rei intellectu [et intellectum] et
non ad intellectum; sed modus significandi non est intellectus,
sed cointellectus et consignificatus, secundum quod applicatur
ipse voci consignificanti; et ideo oportet quod modus significandi
causetur et accipiatur a modis essendi, sive a rerum proprietatibus.
Tamen de hoc est difficultas. Nam entium quaedam sunt
entia vera et in re extra, quaedam autem sunt entia secundum animam;
entia vera ut 'homo', 'bos'; entia secundum animam ut
'nihil' est ens et 'caecitas'. In entibus veris non est difficultas
videre quomodo modi significandi accipiuntur a modis essendi, eo
quod res ipsa existit in re ipsa extra cum suis proprietatibus, et
ideo potest movere intellectum sub aliquo modo sub quo existit,
et tunc intellectus ab illa re apprehendit et intelligit sub illa proprietate,
ita quod res est intellecta. Modus autem ille cointellectus
et ut sic, dicitur modus intelligendi. Etiam potest intellectus illam
rem intellectam per vocem significare, et tunc dicitur modus significandi
secundum quod est modus rei significatae. Sed videre quomodo
in entibus non veris accipiuntur modi significandi, difficile
est, sicut in 'nihil' et in 'caecitate' et similibus.
Nam dicunt quidam de hoc, quod modi significandi in istis
accipiuntur, quia intellectus, intelligendo ista talia, reflectit supra se
ipsum et format modos significandi in istis. Sed hoc dictum non
videtur possibile propter primam causam. Nam intellectus est in
potentia; id autem, quod est in potentia, oportet quod fiat in actu
ab aliquo ente in actu; sed tale, quod est figmentum, non est in
actu, et ideo intellectum in actu facere non potest. Sed hoc propter
hunc modum, quia intellectus intelligendo rem veram, ut puta
oculum, potest etiam intelligere per hoc suam privationem, puta
caecitatem. Nam intelligendo et cognoscendo naturam oculi et videndo
aliquem qui non habeat oculum, sit tamen natus habere,
intelligit non entitatem oculi in illo, hoc per cognitionem oculi;
et similiter intelligendo ens potest intelligere non ens, eo quod
intelligendo et cognoscendo naturam entis potest intelligere non
ens, eo quod cognoscit quod ei non convenit natura entis, ita
quod privationes et negationes per suos habitus intelliguntur; unde
Philosophus IV Metaphysicae dicit quod negationes et privationes
quodammodo entia sunt, eo quod negationes et privationes entia
sunt secundum animam, eo quod per suos habitus possunt intelligi.
Tamen de hoc dixerunt quidam quod intellectus intelligit
privationes et negationes cum intelligit se non esse informatum
specie sui habitus. Sed hoc non videtur esse possibile, quia tunc
sequeretur quod intellectus propter idem intelligeret et non intelligeret
sive quod idem esset intelligere et non intelligere, quia
intellectus non intelligit nisi quando informatur specie rei [et]
intelligibili, ita quod ad intellectum intelligere oportet intellectum
esse informatum specie rei. Sed si intellectus intelligeret negationes
et privationes cum intelligeret se non esse informatum specie
sui habitus, tunc sequeretur quod cum intelligeret non intelligeret,
quia intellectus non intelligit nisi cum est informatus specie rei
intelligibilis, non intelligit eo quod non est informatus specie rei;
ergo si intellectus intelligeret negationes et privationes cum intelligeret
se non esse informatum specie habitus, tunc per nullam
speciem intelligeret ista et per consequens non intelligeret, cum
intelligat solum informatus specie aliqua. Et ideo haec positio
non videtur esse vera, sed oportet dicere quod negationes et privationes
intelliguntur per suam speciem sive habitus et eorum, quorum
sunt negationes, ut aliquis cognoscendo oculum cognoscit non
entitatem oculi, eo quod videt quod in aliquo non oculus reperitur,
et ideo oculi non entitatem cognoscit in illo, et ita per speciem
oculi cognoscit non entitatem oculi; et eodem modo est in
aliis, ut etiam dictum fuit prius.
Sed quomodo accipiuntur modi significandi ab istis negationibus
et privationibus? Dicunt quidam quod non accipiuntur a
rebus quae importantur per nomina ista, scilicet a negationibus
et privationibus, nec a modis essendi earum, sed accipiuntur a
modis suorum habituum et eorum, quorum sunt negationes, eo
quod sicut privationes non intelliguntur nisi per speciem habitus,
sic et modi significandi earum intelliguntur per speciem modorum
habitus et accipiuntur ab eis. Sed hoc dictum non videtur undique
verum, eo quod si modi significandi privationum et negationum
accipiantur a modis significandi eorum, quorum sunt privationes
et negationes, tunc haberent eosdem modos significandi
cum eis, cuius oppositum nos videmus. Nam 'visus' est masculini
generis, 'caecitas' autem foeminini, et iam, ut videtur, haec
positio stare non potest.
Et ideo oportet aliter dicere, quod modi significandi privationum
et negationum quodammodo accipiuntur a modis essendi
suorum habituum [quia] radicaliter et primordialiter, eo quod
rectum est iudex sui et obliqui, ut dicit Philosophus I De anima ,
capitulo 'de erroribus', et ideo oportet quod negationes et privationes
radicaliter quicquid habent, habeant ad habitum. Et
ideo oportet quod accipiantur, saltem mediate, a modis entium.
Sed immediate non est necessarium quod accipiantur ab eis, immo
possunt accipi a modis essendi privationum et negationum, eo
quod negationes et privationes aliquo modo apprehenduntur
et cognoscuntur, eo quod non sunt sui habitus; hoc autem oportet
quod sit per aliquem modum.
Iterum, ex hoc quod cognoscuntur ab anima oportet quod
habeant esse in anima; unde Philosophus IV Metaphysicae dicit
quod negationes et privationes quodammodo sunt entia, quia
secundum animam; id autem, quod est in anima, oportet quod sit
secundum aliquem modum essendi, sed tamen non habent esse
omnino sicut sui habitus, et ideo possunt habere aliquem modum
significandi alium a suo habitu. Et quod possit apprehendi secundum
alium modum quem habitus, declaratur. Nam caecitas est
quaedam abiectio ipsius visus, et ideo quodammodo passio est,
quia passio est quae abicitur a subiecto, et ideo potuit cognosci
ab intellectu ut passio quaedam, et ideo potest intelligi et significari
per modum foemininum et patientis; tamen quandoque contingit
quod significatur privatio et negatio sub eisdem modis
significandi ut habitus, ut ens et non ens; ens autem et non ens
eosdem habent modos significandi. Tamen modi significandi, qui
sunt ut entium et accipiuntur a proprietatibus eius, sunt veri;
modi significandi, qui autem accipiuntur a rebus non veris et
proprietatibus, sunt modi significandi non veri. Et per hoc apparet
quomodo omnis modus significandi accipitur ab aliqua
proprietate.
Tunc respondendum est ad rationes in oppositum:
1. Ad primam: "Idem etc.", verum est si totaliter sit idem.
Sed modi essendi et significandi sunt idem, verum est materialiter,
sed formaliter differunt, quia modi essendi dicuntur qui sunt
in re ut existit, <modi> intelligendi qui sunt in re intellecta et
cointellecti sunt cum ea, modi significandi dicuntur qui sunt in re
significata et consignificantur per eam; et ideo modi significandi
possunt accipi a modis essendi, eo quod modus, secundum quem
modi essendi dicuntur modi essendi, praesupponitur a modis, secundum
quos modi significandi dicuntur modi significandi, et
etiam modus, secundum quem modi intelligendi dicuntur modi
intelligendi.
2. Ad aliud: "Modi essendi etc.", dicendum quod modi essendi
dupliciter possunt considerari: uno modo ut sunt proprietates
<entis> ut ens est, et hoc modo considerantur a metaphysico,
vel secundum quod sunt proprietates entis mobilis, et sic considerantur
a naturali et non a grammatico. Alio modo possunt
considerari modi essendi, ut sunt principia modorum significandi
et ab eis accipiuntur, et [hoc modo] possunt considerari a grammatico,
licet grammaticus coadiuvetur ab aliis.
3. Ad aliud: "'Nihil' non est ens, et tamen habet modos
significandi", dico quod non est verum ens. Ens tamen est secundum
animam, et ideo non habet modos significandi veros, sed
solum secundum animam, et etiam modos essendi.
4. Ad aliud: "Motus etc.", dicendum quod in motu duo inveniuntur,
scilicet forma et fluxus qui est aliud a motu essentialiter.
Et ideo quantum ad formam potest significari per modum
habitus et quietis. Sed quis diceret: accipiatur fluxus, fluxus namque
significatur per modum habitus et quietis et tamen significat
fluxum, dicendum quod fluxus dupliciter potest considerari: uno
modo, ut est quaedam essentia in se distincta a qualibet alia, et
sic potest significari per modum habitus et quietis et determinati
entis, et hoc est possibile, quia iste modus bene reperitur in fluxu.
Alio modo, ut est actus quidam fluxus ab aliquo, et hoc modo
significatur verbaliter vel participialiter, quia sic intelligitur per
modum fluxus et fieri.
5. Et eodem modo est de albedine. Nam 'albedo' sic significatur,
ut intelligitur quaedam essentia in se distincta ab alia.
Et hoc est possibile, quia iste modus reperitur in ea, et dato quod
essentia eius sit dependere, tamen tunc non est cointellecta, sed
intellecta, ita quod accipitur ut significatum et ut modus. Per
'album' etiam significatur ut intelligitur tamquam quaedam essentia
alia a subiecto, informans et determinans subiectum.
6. Sed ad argumentum quod fiebat de Deo, quod prius debet
solvi, dicendun quod Deus non habet modos significandi nec essendi
qui sint alii ab ipso, nihilominus illa essentia potest intelligi
per modum modi quoad nostrum modum intelligendi. Nam intelligimus
Deum non agentem et ut agens et ut unum, et intelligimus
ipsum esse quoddam ens in se distinctum a quolibet alio, et ideo
potest significari per modum habitus et quietis et determinati
entis et per modum masculini <generis> et numeri singularis, et
sic de aliis accidentibus et modis significandi.

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50




55




60




65




70




75




80




85




90




95




100




105




110




115




120




125




130




135




140




145




150




155




160




165




170




175




180




185




190




195




200



Torna all'inizio