Quod utile est in bello ferre vexilla: et constituere
duces et praepositos: et quales esse debeant
qui in exercitu vexilla portant,
et qui equitibus, et pedibus praeponuntur.
Cap. X.
Semper virtus unita fortior est seipsa dispersa et confusa.
Contingit autem aliquando commisso bello ordines
et acies turbari et confundi. Ne igitur hoc posset
accidere, observabatur antiquitus, ut divideretur exercitur
in turmas et acies, et singulis singula vexilla constituebant,
ita ut in quolibet vexillo per literas, vel antiqua
evidentia signa aperte ostenderetur cuius aciei, velcuius
turmae esset vexillum illud: ut si contingeret aliquem bellatorem
deviare a propria acie, de facili rediret ad illam.
utile ergo fuit in bellis insignia et vexilla deferre,
ne confunderetur exercitus. Rursus constituere expediebat
duces, centuriones, decanos, et alios praepositos
belli. Nam totus exercitus habet se ad similitudinem
unius corporis, quare sicut omnia membra corporis se
invicem iuvant, sic omnes bellatores et omnes partes
eiusdem exercitus se invicem defendunt. Quare sicut
confunduntur membrorum opera nisi dirigantur per ipsum
caput, in quo viget sensus et cognitio: sic confundunt
bellatores in exercitu si careant centurione et duce,
qui debet esse eorum caput et eorum directivum. Inde
est quod antiquitus ne accideret confusio in bello, constituebatur,
dux aliquis qui toti exercitui erat praepositus.
Sub hoc autem duce erant centuriones. Sub centurione
vero decani. Dicitur enim decanus a decem. Sic centurio
a centum. Habebat enim centurio sub se decem decanos, ita
quod praeerat centum bellatoribus, et decem decanis. quorum
quilibet decanorum sub se decem viros pugnativos habebat.
|
|