Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 218


est similitudo multorum collecta ex differentibus numero, id
est accidentali proprietate, ut hoc universale homo, id est humanitas,
est similitudo collecta ex omnibus hominibus. Divinitas vero cum sit
forma dissimilitudinis, que sua singularitate cunctum singulare precellit,
facit nil simile. Quia omne quod est simile aliqua forma, dissimile ut
sit propria subsistentia necesse est, ut Plato humanitate omni homini
simile et prorsus conformis est, platonitate, qua ipse Plato est, est ab omni
dissimilis. Deus autem a Deo <nec> divinitate nec alia, qua Deus sit
aliquid vel veraciter intelligi possit, forma differt. Non est ergo divinitas
universale. Ad quod dicendum, quia non logicum sed theologicum universale
est, vel quia est simplex et tribus personis commune et coniunctum,
ut ait Dionisius, vel quia continet et excellit omnia universale et commune
bonum est.
Sed revertamur ad seriem. Coadunata sunt, inquit, universalis deitatis,
que scilicet omnibus personis in Trinitate et coniunctim et disiunctim
conveniunt. Hoc predicamentum quod est superbenignum, quod superdeale,
quod supersubstantiale, quod supervitale, quod supersapiens.
Divinitas
enim superbenigna est. Si dicamus “superbenigna”, id est supra omnem
et ultra omnem modum benigna, vitium importare videtur, quod supra
modum sit benigna. Sed quemadmodum dicit Boetius in libro Trinitatis,
hec predicamenta, cum de Deo dicuntur, superioritatem significant.
Ut dicatur substantia, non quod sit substantia, sed sit substantia super
omnem substantiam. Sic etiam divinitas sit benigna. Sed quia id convenit
omnibus benignis, sit benigna super omne benignum, sit dealis super
omne deale. Deale, quod dicitur, in romano usu minime habebatur.
Sed quia, ut dicit sanctus Dionisius in sequentibus, quod ei ut proprium
coadunatur divinitas, ut dicatur dealis divinitas, quod uni principi Trinitati
specialiter et uniter convenire profitetur, videtur quod deale atque
divinum sit equipollens et eiusdem significationis excellentiam monstret.
Bene cum Latinis agitur, si eorum sermonum inopia grecis locupletationibus
ditetur. Quocirca superbenignum, uti dictum est, et superdeale
de divinitate predicatur. Supersubstantiale quoque nimirum de ipsa
dicitur, quia cum sit substantialis cum omnibus substaltialibus, sue generositatis
super omnia porrigit verticem, cum supersubstantialis, id est
super omne substantiale, predicatur. Sic dicitur et supersapiens, ut super
omnem sapientem ipsa sapiens, a qua est omnis sapientia, promineat.
Et ita in hunc superioritatis volatum ait sanctus Dionisius, concurrit

Torna all'inizio