sancte Resuretionis construxit, que usque hodie certificatur ab omnibus  
incollis illius regionis vera esse indicio tanti miraculi. Iam  
denique pro tam evidentis signi admiratione magis ac magis  
sanctitas ab omni populo laudibus extolebatur, maximusque honor  
reverentie illi a cunctis exibebatur. Quod cum tanti honoris  
gravisimum pondus cum .insolenti fastu secularium ponderosum  
divina inspiratione previderet, ut erat mire simplicitatis atque angelice  
inocentie, toto conaminis studio satagebat quod posset se aleviare  
a tam periculoso honore atque a secularium vana pompositate sui  
presentia declinare uti, semotus a mundi huius momentanea ac  
umbrate dignitatis imaginatione, Deo secutus cui iam in mente  
inherebat , sedula studiositate valeret totis nisibus animo et  
corpore militare. Hec itaque sepius revolvens in mentis anhelitus  
secreto, tamdem miseranti[s] Dei fretus sacri spiraminis conscilio,  
omni postposita qua videbatur insigniri honoris specie 
deliberavit secedere clanchulo a proprie habitationis mundana dignitate,  
vernantis loco. Relictis denique tocius mundialis glorie  
decoloramentis, perlustratis diversarum regionum secrecioribus  
heremis ac montium cacuminum deviis anfractibus peragratis,  
si quem inveniret locum heremite vite congruum officinis,
  |  
  |