Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 120

Tomus I


gregis disrumpere consuevit, sed pax
et justitia, quae velut duae sorores, se invicem
amplexantur, in Cardinalium collegio vendicent
sibi locum: et invocata clementia illius,
cujus est a summo coelo egressio, ad electionem
novi pontificis unanimiter procedentes,
nobis et mundo praesulem eligatis: ubi divinus
intuitus vos invitet, et pondera
subeant aequitatis, ut a vobis quos
in opere praevios et immerito praecursores
habere debet populus Christianus [cum adsumatur
a subditis audacius in exemplum, quod
committit irreverentius improvisione praelatorum]
non transgressionis notam accipiant
subditi, quos regitis dirigendo, sed provisionis
unanimis et firmioris fidei vestigia
prosequantur.
Cap. XV.
Fridericus, regi Castellae conqueritur de Papa.
Pensantes amoris affectum, quem ad vos
semper habuimus hactenus, et habemus
illaesum, firmiter credimus, ut sicut nos
honorem vestrum, et commoda libenter amplectimur,
sic nos vice mutua diligatis, et nostra,
quae maxime causam nostram aliorumque
regum et principum immediate contingunt, et
in quibus non minus vestrum quam nostrum
vertitur interesse. Latere vos quidem forte non

Torna all'inizio