Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 826


EXPOSITIO TEXTUS
«Item rectae sunt voluntates, et omnes sibimet religatae, si bona est illa ad
quam cunctae referuntur». Hoc intelligendum est, si referantur ad rectam
voluntatem, quasi ex se ordinatae ad illam; ita quod recta voluntas sit finis
actus voluntatis, et non tantum agentis, ut dictum est.
«Non debemus ideo evangelizare, ut manducemus». Istud simpliciter verum est:
quia manducare non potest esse finis evangelizandi nec proximus nec ultimus;
sed est quaesitum ab evangelizante ad facultatem evangelizandi conservandam;
et ideo magister infra in solutione hoc verbum non exponit.
«Finis vero voluntatis est vel illud quod volumus... vel potius illud propter quod
illud volumus». Quia omne bonum rationem finis habet; bonum autem obiectum
est voluntatis; ideo quodlibet volitum quod est obiectum voluntatis, finis potest
dici; sed magis proprie dicitur finis illud in quod ultimo voluntas tendit, quia
hoc est ab ea primo volitum; et ideo in 3 Ethic. dicitur, quod voluntas est
finis, electio vero eorum quae sunt ad finem.
«Intentio vero interdum pro voluntate, interdum pro fine voluntatis accipitur».
Intentio proprie loquendo actum voluntatis significat, ut dictum est, sed finem
non significat, nisi materialiter nomen sumatur, ut scilicet sumatur intentio pro
re intenta, sicut et fides sumitur pro re credita.
«Finis vero voluntatis est delectatio bona vel mala». Delectatio dicitur bona
quae consequitur operationem bonam, et mala quae consequitur malam, ut ex
10 Ethic. patet.
«Intentio ad illud respicit propter quod volumus». Intentio enim includit actum
rationis; et ideo respicit ad id ad quod aliquid ordinatum est; sed voluntas
nominat actum voluntatis absolute, cuius non est ordinare vel conferre; et ideo
voluntas respicit id in quod immediate fertur.
«Et alia quidem videtur voluntas esse qua volo habere vitam, et alia qua pauperi
subvenire volo». Quomodo sit eadem, et quomodo alia, dictum est; unde
utraque opinio secundum aliquid veritatem habet.

Torna all'inizio