Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 74


Unde Augustinus dicit, quod noluit ut servus teneri praecepto quasi
ab alia regula per lumen naturali lumini superadditum. Et hoc etiam verba serpentis
ostendunt, qui promisit scientiam boni et mali, quod ad actiones pertinet,
et ad gubernationem rerum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod elatio in tantum caecat oculos mentis ut illud
aestimet esse possibile quod possibile non est; unde potuit esse ut ad verba serpentis
homo excellentiam inordinate appeteret in communi: ex illo appetitu
vero excaecatus, perversum iudicium de impossibili proferret, et sic appetitus
declinaret ad hunc excellentiae modum. Vel dicendum, quod aequalitatem
aequiparantiae (quod impossibile est et cogitari non potest) non appetiit, sed
assimilationem quamdam, ut dictum est, quam cogitare potuit.
Ad secundum dicendum, quod similitudinem naturalis dignitatis quam in creatione
accepit appetendo non peccavit sed quia ipse super hoc aliam similitudinem
appetiit, ut scilicet sicut Deus lumine suae naturae omnia regit et gubernat,
ita etiam homo per naturale lumen rationis sibi subdita gubernaret, et
seipsum sine adiutorio exterioris luminis.
Ad tertium dicendum, quod homo non appetiit mala per experientiam scientiae,
sed per iudicium: sed hoc consecutum est ex peccato suo quod malum per experimentum
cognosceret; ut sic et daemonis promissio verificaretur completa,
cuius consuetudo est ut dubiis verbis homines fallat, et ut nomen
arbori impositum non frustra videatur.
Ad quartum dicendum, quod ad Dei similitudinem accedendum est, secundum
modum et ordinem unicuique a Deo praestitum; sed qui proprio motu ad Dei
similitudinem accesserit, perverse vult esse similis Deo, ut Augustinus dicit in
littera: omnis enim peccator appetit similitudinem Dei, cum nihil sit appetibile
nisi prout eius similitudinem habet: sed in hoc peccat, quia quaerit eius similitudinem
inordinate, et in quo quaerenda non est.
Ad quintum dicendum, quod non peccavit in hoc quod scientiam appetiit, sed
quia inordinate appetiit, ut dictum est.

Torna all'inizio