Ioachim de Flore: De vita Sancti Benedicti et de officio divino secundum eius doctrinam

Pag 36


et actione, alter in silentio et quiete, «ut vacet et videat
quam suavis est Dominus»; horum primus habuit secundum statum,
secundus habiturus est tertium. Congregatio Cisterciensis designata
in Scolastica, sicut, ut iam prediximus, in Maria, ita mediatrix
facta est inter utrumque, ut et verbo predicationis, cui si necessitate
et precepto ecclesie et salute maxime animarum incumbere presensit,
in quibusdam insisteret, et silentio in reliquis supra omnes religiosos
studeret, sciens illud quod scriptum est, «cultus iustitie silentium»;
et in quibusdam, pro augendis et adquirendis atque custodiendis
possessionibus, accioni deservit, et in reliquis pro
tempore a curis huius seculi conquiescit. Non solum autem in his,
verum et in universis moribus et constitutionibus suis sic ecclesiastici
ordinis formam retinet, ut quasi altera esset canonica, et nichilominus
heremitice vite parsimoniam et solitudinem emulari nititur,
ita ut apud quosdam non cenobium sed heremum esse videatur. Sed
quamdiu simul esse poterunt, cum omnino non sibi conveniant, duo
ista? Sicut enim qui librare quereret aquam et ignem, ut nec aqua
ignem extingueret, nec ignis aque copiam desiccaret, sed et ignis
arderet iugiter et aqua semper in sua quantitate persisteret, sic qui
querit temporalibus affluere et spiritalia non minuere, verbo predicationis
insistere et silentio vacare, actionibus servire et contemplationi
quiescere, frustra laborat: cedat enim alterum necesse est. Si
autem sic necesse, et servare diu simul ambo non possunt, nonne
melius est perfectionem querentibus ei parti valedicere que deorsum
trahit, et illam totis viribus amplecti que tibi plenam exhibet
et servat exhibitam Iibertatem? Mentior ego, si opus non testatur
quod assero. Statutum est in ordine isto a Patribus, qui in eo spiritales
et divina repleti gratia reperti sunt, ut villas et villanos, sepulturas,
altaria, census furnorum et molendinorum, et his similia
monastice puritati adversantia haberi non liceat, sed quot sunt abbatie
que ista custodiunt? Dum enim in augmento abbatiarum supra
modum gaudent, minusque circumspecti essent in eligendis locis,
utrumne semota essent a publicis et secularium hominum habitatione,
utrumne ex ordinariis redditibus sufficere posse videretur victus,

Torna all'inizio