omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius,
nec non et legatione qua ab apostolica sede fungebatur, indulgentiam
datam omnibus pleniter confirmavit. Animati sunt igitur
omnes et crucesignati, a parvo usque ad maximum, a viro usque
ad mulierem, propter predicationem cardinalis, qui erat talis persona
et tanto offitio fungebatur, et propter maledicti hominis
illius malitiam, et propter suspensionem illorum nobilium quam
iniuste fecerat, et propter istas dominas quas turpiter dehonestatas
cernebant, insuper etiam propter indulgentiam quam tam
plenam habebant. Induxerat etiam cardinalis, qui et legatus,
ipsos ad faciendum hoc opus, ponendo exemplum uxoris levite
de cuius nece atque ludibrio sive abusu de voluntate divina Iudaicus
populus iustitiam et vindictam tam severam exercuit, ut
quasi una tribus deleretur ex eis.
Iverunt igitur unanimiter contra eum et multa mala intulerunt
ei, sed non penitus deleverunt. Verumtamen usque ad breve
tempus post illam crucis signationem cum tota sua progenie
penitus est deletus et habuit ludibria et tormenta et infortunia
supradicta, quibus omnibus fuit dignus. Nam, quadam die, quia
perdiderat accipitrem suum, cum esset sub divo, extraxit sibi
bracas et culum ostendit Deo in signum opprobrii et convitii
atque derisionis, credens se ex hoc de Deo ulcisci. Cum autem
fuit domi, ivit et caccavit super altare, in eo loco proprie ubi
consecratur Dominicum corpus. Uxor vero sua nobiles dominas
et matronas appellabat putanas et meretrices; nec corripiebat eam
aliquando vir suus dicens: Quare hoc fecisti?, quin potius de securitate
viri sui talia faciebat. Ideo merito propter predicta de eis ulti
sunt Trivisini, ut impleretur etiam verbum Domini, quod dixit in
Luca VI: Eadem mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.
Post predicationem vero quam fecerat Veneticis, cardinalis
recommendavit eis dominas illas tamquam se ipsum; qui eis
tam in vestibus quam in victu libentissime et liberalissime subvenerunt.
Homini vero illi, cuius beneficio iste domine nasum
non perdiderunt, pepercerunt Trivisini et vivere permiserunt,
multa bona conferentes eidem, quia dignus erat. Sepe enim
retraxit istos a multis malitiis quas fecissent.
|
|