Dominicus Bandinus: Liber Inferni

Pag 95


litate humidi radicalis. Et secundum hanc intencionem c.84r.a
scripsit Avicenna, in 2° li. in c. de Etatibus: " Unumquodque
individuum habet prefixum terminum" .
Require in eodem li. c. 30, 31. Nec aliud sensit Seneca
quando dixit, in tragedia furentis Herculis:
" Certo veniunt ordine Parce.
Nullo iusso cessare licet,
Nulli scriptum proferre diem" .
Servius vero, super VII Eneydos, asseruit quibusdam
artibus vitam hominum ultra constitutum terminum extendi
posse ita quod solam vite ymaginem representet. Quod
quidem, si re verum esse convinceretur, mirandi stuporis
esset. Dicit enim quod tales videntur loqui et omnia facere
cum nichil faciant. Dantes autem per alium modum intelligit
homines quandoque apparere vivere, cum sint mortui,
dicendo, in XXXIII c. Inferni, ad fratrem Albericum de
Favencia:
" O’, diss’i’ lui, ‘or se’ tu anchora morto’?.
Ed elli a me: ‘Chome mio corpo stea
nel mondo sù, nulla sciencia porto.

Torna all'inizio