Ventura Pergamensis: Brevis doctrina dictaminis

381


Hij uersus de emendatione dictaminis traduntur.
Quod minus est sup(p)le, quod plus abrade, quod irtum
Come, quod obscurum declara, quod uitiosum Emenda.
Curis sunt istis omnia sana.
Incipit capitulum de uirtutibus inferendis.
Quid distinctio. De tribus speciebus distinctionum. Quid subdistinctio.
Quid clausula. Quid mediocritas obseruanda sit in clausulis. Quid punctum.
Quot modis fiat. De triplici puncto. Quid cursus. De regulis cursuum. Quot
modis fiat cursus trium sillabarum. Quot modis fiat cursus quatuor sillabarum.
Quomodo est utendum cursu. Quomodo fit deceptio in cursu. De quibusdam
dictionibus. Quomodo debent in epistola poni. De formatione
quarundam literarum in epistola secundum morem Romane curie.
Quid distinctio.
Distinctio est unius clausule integrum membrum orationis contextu
digna uarietate contexens, et sententias a nexu dubitationis espediens. Hec
Latine dicitur positura. Si hac compositionis ordo conuenienter disponitur,
lectionis sensus aptius aperitur.
De distinctionibus et tribus speciebus subdistinct(i)onum.
Tres sunt distinctionis species, scilicet dependens, constans siue media,
et firmata. Dependens est illa que suppositum et appositum in se habet.
In ea tamen nec sententia nec construc(t)io est firmata. Hec dicitur com(m)a.
Constans siue media est que tam constructione quam sententia est perfecta,
sed adhuc aliquid aliud intendit animus scribentis, et hec dicitur colon. Firmata
est in qua totalis clausula terminatur, et dicitur peryodus.
Quid sit subdistinctio.
Svbdistinctio non est membrum orationis integrum sed pars distinctionis
aliquam determinationem distinguens uel ambiguum intellectum.
Quid sit clausula.
Clausula est plurium distinctionum continuatio ambitum perfecte
sententie compre(h)endens. Nichil autem refert an tantum ex com(m)atibus,
an tantum ex colis, an eis inuicem permistis clausula contexatur.
An si ex uno tantum membro constiterit monocolon uocabitur, ad modum
tamen peryodi est punctanda; et sicut uocalis per se abusiue sillaba dicitur,
sic talis oratio abusiue clausula nuncupatur.

Torna all'inizio